Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RELIQUUS

RELIQUUS, Alter. Charta ann. 1229. in Chartul. Buxer. part. 14. ch. 4: Duo forestarii ponentur ad custodiendum nemus illud, unus ab una parte, Reliquus ab altera. Charta ann. 1452. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 138. col. 1: Si futuris temporibus fieret, quod unus ex nobis praenominatis dominis... extra et non in illa provincia esset, tunc Reliquus debet ex nostra amborum parte potestatem habere hujusmodi electum advocatum confirmandi.