Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REMANET

REMANET, nude, vel Obitus a Remanet, passim legitur in Obituario Ecclesiae Morinensis, idemque sonat, si recte puto, quod Obitus perpetuus, seu Anniversarium perpetuo remansurum et quotannis celebrandum, ut jam in voce Obitus dictum est.

Vide supra Remanentia 3. Remanet, pro Residuum, vide supra in Remanantum.