Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REMANO

REMANO,² (REMANERE) Deesse, impediri. Processus contra Comitem Lancastriae ann. 1322. apud Rymer. tom. 3. pag. 940. col. 2: Et sic non Remansit in praedictis Warino et aliis, quin ipsi, simul cum praedicto Thoma, et aliis comproditoribus suis, ipsum dominum Regem superassent et devicissent. Vita S. Gregorii VII. PP. tom. 6. Maii pag. 137: Et haec omnia servabit absque dolo, nisi quantum ex vestra jussione Remanserit.... vel ex impedimento legitimo, scilicet morte, vel gravi infirmitate. Pag. 138: Colloquium quod vos pro inquirenda justitia et pace componenda fieri decrevistis, ex culpa Henrici et fautorum ejus Remansit. In aliis Actis ejusdem Gregorii pag. 151: Ne tantum bonum quod de pace sperabatur, per ipsius negligentiam Remaneret.

Omitti, in Missali S. Joan. in valle ann. circ. 400: Tractus omnino Remanebit.

Remanet Assisia vel Placitum JC. Anglis dicitur cum omittitur nec locum habet. Placit. ann. 1. Johann. reg. Buck. rot. 11. in Abbrev. Placit. pag. 23: Assisia inter Willelmum Basset tenentem et Turstanum Bassett petentem Remanet, etc. ubi dicitur quod Turstanus non habuit terram illam nisi in custodia cum filia Roberti Walensis.... et assisia non debuit fieri inter nepotem et neptem. Placit. ann. 8. ejusd. Leicest. rot. 14. ibid. pag. 54: Assisia ultimae praesentacionis ad ecclesiam de Plungard inter Johannem le Cuilter petentem et priorem de Bealuer tenentem Remanet, quia idem Johannes recognovit quod elapsi sint 24. anni postquam ultima persona obiit, et quod prior tenet ecclesiam et tenuit ab eo tempore. Et alibi saepius ibidem. Glanvilla lib. 4. cap. 9. § 3: Si ad illum advocatum se teneat, qui petit, tunc Remanebit placitum in curia domini regis, et si advocatus neget id... si super hoc versus clericum illum placitare voluerit, coram suo judice ecclesiastico placitum sequetur.