Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REMEDIUM

REMEDIUM, Remissio, vel diminutio tributorum. Salvianus lib. 4. de Gubernat. Dei: Ecce enim Remedia pridem nonnullis urbibus data, quid aliud egerunt, quam ut cunctos divites immunes redderent, miserorum tributa cumularent, etc. Idem libro 5: Sicut in onere novarum indictionum pauperes gravant: ita in novorum Remediorum opitulatione sustentant. Sicut tributis novis minores maxime deprimuntur, sic Remediis novis maxime sublevantur. Infra, de divitibus: Extra numerum tributariorum sunt, cum Remedia dividuntur. Adde leg. 13. Cod. Th. de Indulgentiis debitorum (11, 28.) Charta Alfonsi Regis Aragon. ann. 1285. pro fundatione Monasterii FF. Minorum in Insula Majorica, tom. 9. Spicil. Acher. pag. 275: Si quis autem hoc attentare praesumpserit, non solum iram et indignationem nostram se noverit incursurum; verum etiam poenae mille aureorum sine ullo Remedio subjacebit, quicumque ipsos Fratres molestare praesumpserit, vel etiam perturbare. Nos diceremus sans aucune remission, absque ulla indulgentia.