Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REMEDIUM

REMEDIUM,³ Monetariis nostris Remede, Defectus in marcis auri vel argenti, unde nummi cuduntur, statutis regiis permissus. Duplex est, unum ligae, ponderis alterum: Remedium ligae est Commixtio certae quantitatis metalli adulterini cum auro vel argento, Remedium vero ponderis est illius diminutio. Utrumque legitimum habetur, si legibus Principis consentiat; secus, si dissentiat. Computus ann. 1139. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 95. col. 2: Sub Remediis ligae et ponderis sub quibus alii dozeni noviter cudebantur. Ordinatio Humberti II. Dalphini ann. 1340. pag. 416: Fiant singuli Grossi praedicti ad Remedium ligae unius grani magis vel minus, et ad Remedium ponderis, ut non possit brischiari, nec in billionum reduci. Pluries occurrit eadem pag. et seqq. Vide, Recursus suo loco et Henricum Poullain in Tractatu de Monetis pag. 201. et seqq. ubi probat Remedio jam usos fuisse Monetarios ann. 1253.