Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REMITTO

REMITTO, (REMITTERE) Dimittere, sinere, pro Graeco ἀφιέναι, ἀπολύειν. Vetus Interpres S. Irenaei lib. 1. cap. 8. n. 3: Remitte mortuos sepelire mortuos suos. Pro Graeco: Ἄφες τοὺς νεϰροὺς θάψαι τοὺς ἑαυτῶν νεϰρούς. Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, ut habetur Luc. 9. 60. Ibid. n. 4: Nunc Remittis servum tuum, Domine; νῦν ἀπολύεις τὸν δοῦλόν σου, Δέσποτα. Nunc dimittis servum tuum, Domine, Luc. 2. 29. Et cap. 9. num. 1: Et utique non Remisisset de divinatione nos accipere nomen ipsius. Καὶ οὐϰ ἂν ἀφῆϰεν ἐϰ μαντείας ἡμᾶς λαμϐάνειν τὸ ὄνομα αὐτῆς.