Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REPELLO

REPELLO, (REPELLERE) Impedire, prohibere, Reppeller, eodem sensu, in Lit. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 521: Affin de Reppeller ledit Robert le Chat, que il ne demourast commissaire à cognoistre des choses dessusdictes. Charta Ysambardi abb. Molism. ann. 1238. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 196. v°: Quod si dictas tertias, redditus aut census nobis abbati et conventui minus tempestive reddi continget, nos propter hoc licite vadiare possemus et emendas universas, usque ad quinque solidos, haberemus, quae propter hoc seu etiam validationem Repellendo incurri possent. Vide Repellitudo. A Latino Repellere, vulgo Repousser, nostri Reppeller dixerunt. Reppeller force par force, in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 137. Chartoph. reg. Ex frequenti mutatione l in r, et vicissim, Reperler legitur in aliis ann. 1409. ex Reg. 163. ch. 378: Jehannin de Sourdevel sacha une espée et en ferit le suppliant; lequel en Reperlant son coup, etc.