Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REPETO

REPETO, (REPETARE) Idem quod, Repetere. Charta Henrici Reg. Angl. apud D. Secousse tom. 4. Ordinat. Reg. Fr. pag. 642. num. 47: Quolibet (quodlibet) duellum debet Repetari tercio die coram duobus hominibus. Ubi duellum sumitur pro ipsa duelli sponsione, quae repeti seu iterari debebat.