Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REPETO

REPETO,² (REPETERE) in Universitate Tolosana aliave dicebantur novi doctores, qui auditas jam quaestiones theologicas publice scholaribus proponebant solvendas. Stat. ejusd. Universit. ann. 1366. ex Cod. reg. 4222. fol. 84. v°: Statuimus quod... campana possit anticipari de duobus punctis, sic quod servetur per omnia, sicut de doctoribus novis volentibus Repetere honorarie, est fieri consuetum.

Repetitio, Repetibilis, in Statut. Universit. Andegav. ann. 1395. in Reg. 153. Chartoph. reg. ch. 311: Item quod licentiati et bachalarii hora nona et completorii legentes, a lectura hujusmodi cessabunt diebus Repetibilibus..... Item quod omnes a sibillationibus, Repetitionibus aut aliis factis solempnibus in contemptum rectoris, vel alterius doctoris, aut alterius honestae personae, vel ab impedimentis actus abstineant. Vide Reparare 3.