Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REPROBUS

REPROBUS, Rejectus, reprobatus. Glossae Lat. Graec. et Graec. Lat.: Reprobus, ἀδόϰιμος. Passim occurrit in Scripturis sacris et apud Scriptores Ecclesiasticos. Reprobi nummi, apud Ulpianum lib. 13. Dig. tit. 7. leg. 24. § 1. Reprobi testes, quorum testimonium invalidum esse debeat, in Notitia judicati ann. 843. Marcae Hispan. col. 780. Vox eorum tanquam funesta et Reproba contra neminem audiatur, in Charta Casimiri Regis Poloniae ann. 1335. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 509.

Pro Vitiosus, in Lit. ann. 1367. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 74: Visitarent carnes vendendas ibidem, et caperent seu capi facerent carnes Reprobas et corruptas, etc.