Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REQUIES

REQUIES, Eigil in Vita S. Sturmii Abbatis Fuldensis num. 20: Super sepulchrum vero beati Martyris Bonifacii auro argentoque compositam composuit arcam, quam solemus Requiem appellare, quam, ut tunc moris erat, pulchro opere condidit, quae usque hodie super tumulum ipsius Christi Martyris cum altari aureo perseverat. Ubi forte legendum Repam. Vide, Repa.

Retinendum esse Requiem suadere videtur Chronicon Laureshamense inter Vindemias Liter. Frederici Schannat pag. 37. Kalend. Octobris: Richbodonis Archiepiscopi et Abbatis. Hic primus claustrum nostrum muris circumdans, et dormitorium cum Ecclesia triplici ante ipsam fundans, cancella hinc inde circa Requiem auro et argento mirificavit, pavimentumque sublimans coram altari decoravit. Neque mendum in mox laudato Eigilis loco suspicatur Mabillonius saec. 3. Benedict. part. 2. pag. 282. imo ex eo fonte derivatum ipsi videtur Gallicum vocabulum Poisle, quasi dicas Pausationem seu Requiem, ad significandas honorarias umbellas, quae Magnatum tumulis imponuntur. Et quidem, inquit, veri similimum est, ciboria, repas, fredas antiquorum, seu aediculas quatuor columnis nixas, nonnunquam ex panno aureo aliisque id genus textis compositas fuisse: quo spectat Beda lib. 3. cap. 11. ubi de S. Oswaldi Regis Merciorum agens reliquiis, vexillum, inquit, ejus super tumbam auro et purpura compositum apposuerunt. Vide Ciborium.

Idem quod, Repa, Feretri operculum, umbraculum, ciborium: interdum Tumulus, sepulcrum. Vide Requietorium. Mirac. S. Verenae tom. 1. Sept. pag. 172. col. 1: Coeperat ejusdem virginis sanctae jugiter juvamen implorare, ac saepius ejus Requiem visitare.

Requiem, Missa pro defunctis, cujus introitus est Requiem aeternam, etc. Po√ęta infimi aevi MS.: Nulli quando facis Requiem das oscula pacis, Tale sepulturam notat, et officium triduanum.

Requies, Altare. Charta Waldonis Episc. Frising. apud Meichelbeck tom. 2. Hist. Frising. pag. 427: Isti sunt qui coram Requiem S. Mariae, sanctique Corbiniani et audierunt et viderunt. Observat Cl. Editor hinc loquendi modum Boiis simplicioribus etiamnum esse usitatum, Hier rastet S. Martin.

Requies, in Concilio Mexicano ann. 1585. cap. 7. et 8. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 406. et seq. dicuntur feriae Canonicis aliisve Beneficiatis concessae, quibus iis licet per certum anni tempus ab officiis divinis abesse, ut suis negotiis operam dent, vel animum reficiant liberali oblectatione, nostris vulgo Vacances.

Requies Solis, Occasus. Statuta Gildae Scoticae cap. 44: Nec portet dicta bona empta de navi ante ortum solis; sed ab ortu solis usque ad declinationem sive Requiem solis.

Requies Dominici Corporis. Vide Sabbatum.