Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REQUIRO

REQUIRO, (REQUIRERE) Aliquem aggredi, quomodo Galli dicimus, Demander quelque chose à quelqu'un. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 64: Neque per illorum fevum illis relictum guaytent personas eorum, nec encalcent, nec Requirant, nec vulnerent, nec capiant, nec captos teneant. Cap. 122: Si quis cum alio ierit, vel fuerit in via sive in domo, sive in agro, seu in alio quovis loco, si aliquis eum Requisierit, vel aliquid de suo ei tollere voluerit, adjuvet inde eum prout melius possit sine engan contra cunctos, etc. Vide Requirimentum.