Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REQUIRO

REQUIRO,² (REQUIRERE) in sacris Scripturis, Ulcisci, vindicare, rationem reposcere, repetere. Gen. 9. 5: Sanguinem enim animarum vestrarum Requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri et fratris ejus, Requiram animam hominis. Ibidem 43. 9: Ego suscipio puerum: de manu mea Require illum. Nisi reduxero et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. Adde Deuter. 23. 21. 1. Reg. 20. 15. etc.