Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RES

RES, Mensurae species, eadem quae Sextarium. Adaequationes mensurarum e MS. Sangerm. fol. vii: i. sextar. (apud S. Quintinum) facit i. Res. Et mox infra: xvi. sextar. (Peronae) vel xvi. Res faciunt modium. Hinc emendandum paulo post: ii. maincos (Calviaci seu Calniaci) vel ii. Res faciunt sextarium. Legendum enim, vel i. Res, etc. In nonnullis Belgii locis RĂ© vel Rez etiamnum vocant mensuram continentem duos modios seu boissellos ibidem melles nuncupatos. Vide Rasa 2. Raseria, Rasum 1. et mox, Resa.