Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RES

RES,³ Opes, divitiae, Latinis notum. Richer. lib. 1. cap. 4: Cum regnorum principes nimia Rerum cupidine sese praeire contenderent, quisque ut poterat Rem dilatabat. Infra: Piratae..... ad Rerum immanitatem incitantur.

Hinc, ni fallor, vox Gallica Resechable, Cui satis ampla res est. Charta ann. 1420. tom. 2. Hist. Leod. pag. 442: Item que ceauz qui ainsi sont admis audit office, soient gens sages, sachant les loix, idoines et suffisants, Resechables et vivants de leurs rentes.

Res Dotalis, Donatio, quae a parente filiae fit propter nuptias aut intuitu matrimonii. Charta Phil. uxoris Erardi de Brena ann. 1221. in Chartul. Campan. fol. 19. v°: Rem dotalem sive maritagium alienare non posse de eodem jure certiorata, etc.

Res Terrae, Segetes. Charta Milon. abb. S. Petri Meledun. ann. 1226. in Chartul. Barbel. pag. 903: Hugo de Espaillart miles dedit dictis fratribus....... pasturas per totam terram suam, tam proprias quam communes, salvis tamen Rebus terrarum et coopertionum.

Res Religiosae, Sepulcra. Vide Religiosus locus in Religio.

Res Soli, est Res immobilis, in veteri Glossario juris utriusque.