Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESIDO

RESIDO, (RESIDERE) Negligere. Radbodus Noviom. Episc. in Vita S. Medardi, tom. 2. Junii pag. 93: Amodo necessarium ducimus ad propositi nostri seriem redire, quaeque post transitum gloriosissimi Confessoris ad honorem ejus Deus operatus sit miracula... non Residemus scripto commendare.

Differre, procrastinare, Residier, eodem sensu, in Stat. ann. 1403. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 629. art. 2: Se il y a quelques vaches,... qui ait de nouvel vellé, il esconvient qu'elle soit Résidiée de trois sepmaines et trois jours, avant qu'elle soit disiré de vendre.