Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESPICIO

RESPICIO, (RESPICERE) Differre. Vide in Respectus 4.

Respicere ad Dei Cultum, Ad Religionem Christianam converti. Lex 1. Cod. Theod. lib. 16. tit. 8. de Judaeis: Judaeis et Majoribus eorum et Patriarchis volumus intimari, quod si qui, post hanc legem, aliquem, qui eorum feralem fugerit sectam, et ad Dei cultum Respexerit, saxis aut alio furoris genere, quod nunc fieri cognoscimus, ausus fuerit adtemptare, mox flammis dedendus, et cum omnibus suis participibus concremandus.