Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESPONDEO

RESPONDEO, (RESPONDERE) Pro alio spondere, Gallis Respondre pour quelqu'un. Capitula Caroli M. lib. 3. cap. 44: Nemini liceat servum suum propter damnum ab illo cuilibet inlatum dimittere, sed juxta qualitatem damni dominus pro illo Respondeat, vel eum in compositionem, aut ad poenam petitori offerat. Lex Wisigoth. lib. 5. tit. 4. § 18: Nam qui talem servum comparasse dignoscitur, si Respondere vel satisfacere pro crimine ejus noluerit, etc. Ita Responsum dare pro alio, usurpat eadem Lex Wisigoth. lib. 4. tit. 2. § 15.