Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESPONDEO

RESPONDEO,² (RESPONDERE) Praestare, solvere. Diploma Conradi II. Imper. ann. 1027. apud Illustr. Fontaninum ad Calcem Antiq. Hortae pag. 389: Insuper concedimus, ut nullus homo audeat Respondere mallaturam advocato ejus. Eadem habentur in Diplomate Henrici III. Imp. ann. 1040. ibid. pag. 393. pro quibus in alio ejusdem Imperatoris Diplomate ann. 1043. e Tabulario Casauriensi, legitur: Concedimus et ut nullus mallaturam Persolvat advocato ejus. Simili notione Chronicon S. Trudonis apud Acherium tom. 7. Spicil. pag. 464: Prior vero custodi domus infirmorum de istis viginti quatuor tantum solidis singulis annis Responderet. Diploma Henrici Ducis Slesiae ann. 1337. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 10: Non solum pro expensis, verum etiam pro damnis, quae sustinuerimus, nobis Respondere tenebuntur.

Respondere de Feodo, Feudalia servitia exhibere, praestare. Pactum inter Rob. Delph. comit. Clarom. et abbat. Medii-Montis ann. 1283. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 54: Castellaniam vel capud (feudi).... non poterimus retinere; sed comes nobis in terra plana tenebitur permutare, nisi maluerimus in alium transferre, qui comiti Respondeat de feodo praedicto, prout ille, a quo acquisierimus, tenebatur.