Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESPONDEO

RESPONDEO,³ (RESPONDERE) Reddere, Hisp. Responder, eadem notione. Charta Austorg. abb. Montis-alb. ann. 1303. ex Tabul. ejusd. monast.: Elemosinarius... solvat quolibet anno...... decimam vini, quam quondam eleemosinarii dicti monasterii ratione dictae eleemosinariae consueverunt percipere in decimariis sive territoriis, quae Respondent et levantur per cabanarios nostros del Grozes et de Tescone.