Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESPONSIO

RESPONSIO, Sponsio, fidejussio, Gall. Caution. Privilegia Dalphinatus ann. 1349. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 588. et tom. 5. Ordinat. Reg. pag. 45. num. 27: Item, quod ipse Dom. Dalphinus vel successores.... non possint, nec debeant levare, vel retinere victualia..... nisi pro justo pretio..... et nisi primitus de dicto pretio illis, quorum essent victualia, realiter per solutionem, aut Responsionem sufficientem ydoneae personae, quae se obligaret de solvendo unum infra mensem proximum dictum pretium, etc.