Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESPONSIO

RESPONSIO,² Gall. Responsion, vox in usu in Ordinibus Militaribus S. Johannis Jerosolymitan. S. Lazari, etc. qua significant annuam pensionem a quolibet Equite totius Ordinis Procuratori solvendam. Charta fundationis Monasterii Belliloci ann. 1259: Unam marcham sterlingorum argenti ad opus dictae domus S. Johannis Jherosolimitani annis singulis et non amplius percipiatis et habeatis ibidem pro Responsione in subsidium Terrae sanctae. Litterae procuratoriae et plenae potentiae Magistri et Conventus ultramarini Ordinis Domus S. Johannis Jerusalem Alberto de Castronigro concessae ann. 1313. apud Rymer. tom. 3. pag. 461. col. 1: Dantes et concedentes eidem (Alberto)..... plenam et liberam facultatem....... bajulis seu domibus, per eum vel alium seu alios limitatis taliter, Responsiones certas et pingues, ad utilitatem Terrae sanctae negotii, imponendi, ipsas bajulias et domos regendas et administrandas ad vitam vel alias ipsis, quibus expedire noverit, committendi et conferendi, etc. Ibidem col. seq.: Et a Procuratoribus nostris loca nostra tenentibus.... ad quorum manus Responsiones, talliae, subventiones.... pervenerint.... petendi, audiendi, exigendi et recipiendi de hiis, etc. Bulla Pii IV. PP. in Privilegiis Equitum S. Johannis Jerosol. pag. 172: Pensiones seu Responsiones et onera super domibus, praeceptoriis et aliis beneficiis hospitalis hujusmodi imponi solita, etc.

Harumce Responsionum instar Responsiones etiam vocat Paulus III. Papa pensitationes, quas e redditibus suis in communem usum refundere debebant Canonici aliique Ecclesiae Insulae Barbarae Beneficiati, ut discimus ex Bulla ejusdem Papae ann. 1549. pro saecularisatione ipsius Monasterii tom. 1. Maceriarum ejusdem pag. 264. ubi habetur: Ipsique (Canonici).... prioratus et alia beneficia ab eodem monasterio dependentia obtinentes, Responsiones etiam, refusiones et librationes nuncupatas, et alia onera per eos in dicto monasterio fieri et supportari solita, in omnibus et per omnia perinde ac si suppressio et creatio praedictae factae non fuissent, faciant et supportent.

Responsion, in Lit. ann. 1377. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 261. et in aliis ann. 1406. tom. 9. pag. 186.

Responsio, Praestatio quaevis annua. Stat. MSS. eccl. Tull. ann. 1497. fol. 3. v°: Gengulphini nequeunt sub gravibus poenis praevenire pulsationem majoris hujus ecclesiae;..... exceptis vigilia et die festi beati Gengulphi, in quibus eis licet pulsare ad libitum, mediante Responsione unius modii vini ad Bayart.