Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESPONSOR

RESPONSOR, Praes, sponsor, Gall. RĂ©pondant. Litterae Petri Cabilon. Episc. ad Ludovicum VII. Regem Franc. inter Instrum. novae Gall. Christ. tom. 4. col. 242: Josserannus Responsor de pace extitit. Occurrit apud Horatium, lib. 1. Epist. 16. pro Jurisperito seu viro prudenti, qui de jure consultus respondet: Quo Responsore, et quo causae teste tenentur. Quidam tamen legunt Quo res sponsore, etc.