Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESPONSORIUM

RESPONSORIUM, Responsorius Cantus, Cantus Ecclesiastici species, sic dictus, inquit Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 8. et lib. 6. Orig. cap. 19: Quod uno canente, chorus consonando respondeat. Rabanus lib. 2. de Institut. Cleric. cap. 51: Responsoria ab Italis longo tempore ante (Antiphonas) sunt reperta, vocata hoc nomine, quod uno canente chorus consonando respondeat. Antea autem id solus quisque agebat, nunc interdum duo vel tres communiter canunt, choro in plurimis respondente. Idem lib. 1. pag. 33: Inter Responsoria vero et antiphonas hoc interest, quod in antiphonis unus dicit versum, in Responsoriis vero alternant versibus chori. Gennadius de Scriptoribus Eccles. ait, Musaeum Episcopum Massiliensem scripsisse Responsoria Psalmorum, Capitula tempori et lectionibus congruentia, etc. Alcuinus Poem. 3. Maio Classic. Auctor. tom. 5. pag. 389. S. Aldhelm. de laud. Bugg. vers. 52.: Hymnos ac Psalmos, et Responsoria festis Congrua promemus subter testitudine templi. Idem Alcuinus de divinis Officiis: In Calendis etiam, seu diebus anniversariis, per novem Psalmos et Responsoria, seu lectiones, simili modo officia persolvuntur. Benedictus Levita in Collectione sua lib. 5. cap. 49: Laicus non debet in Ecclesia Lectionem recitare, nec Alleluia dicere, sed Psalmum tantum, aut Responsoria, sine Alleluia. Vide Concilium Toletan. IV. can. 16. Amalarium lib. 4. de Offic. Eccl. cap. 11. et in Eclogis pag. 1358. Monachum Altisiodor. S. Mariani ann. 947. Durandum lib. 5. Ration. cap. 2. num. 52. 53. Durantium de Ritibus Eccles. lib. 2. cap. 19. lib. 3. cap. 19. et Caesarium lib. 8. Miracul. cap. 5. et 6.

Responsoria et Responsorium, promiscue dicitur in Statutis antiquis Cartusiensibus 1. part. cap. 28. § 14: Quando festum Dedicationis accidit in Dominica, in qua necesse est inchoare Responsoriam novam, quae solis Dominicis cantatur, etc.

Responsorium Modulatum. Stat. Gaufr. abb. Rivipul. ann. 1157. ex Cod. reg. 5132. fol. 102. r°: Cantor ebdomadarius in loco suo Responsorium beatae Mariae, non breve, sed modulatum solus decantabit.

Responsoriolum, Breve responsorium. Statuta Ordinis de Sempringham pag. 718: Novitii Responsoria non incipiant, nec versum cantent; sed Responsoriola et versiculos dicant.

Responsiunculum, in Statutis Antiq. Cartusiens. 1. part. cap. 36. § 19. cap. 38. § 4. et alibi.

Responcellus, Eadem notione, in antiquo Ceremoniali MS. B. Mariae Deauratae: Item (tempore Paschali) omnes Responcelli terminantur cum Alleluia. Infra: In festis Sanctorum fiunt Responcelli de vercibus Nocturnorum precedentium, nisi sit inceptio instorie (sic) et dicuntur cum Alleluia..... Item in Dominicis que ab octava Penthecostes eveniunt usque ad Kalendas Septembris, nisi sit inceptio istorie, tercium Responsorium et septimum atque undessimum sumuntur de Trinitate, et pro quartis Responsoriis dicuntur Responcelli, sed non sumuntur de vercibus nocturnorum, ymo sunt propria, que durant per totum tempus estatis sine aliquali mutatione; et sunt isti, qui sequuntur. Primus est: Domini est terra et plenitudo ejus. v. Orbis terrarum et universi qui habitant in eo. * Gloria Patri, etc. Secundus est: Ad te, Domine, levavi animam meam. v. Deus meus in te confido non erubescam. * Gloria Patri, etc. Tertius est: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. v. In justitia tua libera me et eripe me. * Gloria Patri, etc. Hinc patet quantulum sit discriminis hosce Responcellos inter et Responsoria, quae post tertiam juxta usum Romanum, vel post quartam cujusque Nocturni lectionem juxta usum Benedictinum decantantur. Vide Responçum in Responsum 2.

Responsoriale, Liber Ecclesiasticus, continens responsoria, Amalario in Prologo de Ordine Antiphonarii; qui

Responsonarium, Durando lib. 6. Ration. cap. 1. num. 24. Necrologium Parthenonis S. Petri de Casis: 15. Aug. Randona domina d'Aleto dedit duos libros vocatos Responcier.

Responsoire, in Inventar. MS. eccl. Camerac. ann. 1371.

Responsoria, Papiae, sunt, quae Jurisconsulti respondere dicuntur consulentibus.