Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESPONSUM

RESPONSUM, Negotium, maxime illud, quod foris peragitur, de quo Domino Responsum datur. Liberatus Diac. cap. 16: Gennadius quidem ibi remansit, ut cum aliis Responsa faceret Episcopi. Regula S. Benedicti cap. 31: Fratres, qui pro quovis Responso proficiscuntur. Vita ejusdem S. Benedicti cap. 12: Mos etenim cellae fuit, et quoties ad Responsum aliquot egrederentur Fratres, cibum potumque extra cellam minime sumerent. Gregorius Mag. lib. 3. Dial. cap. 36: Dum jussione Pontificis mei in Constantinopolitanae urbis Palatio Responsis Ecclesiasticis observirem. Idem lib. 6. Ind. 11. Epist. 29: Cum in urbe regia Responsa Sedis Apostolicae facerem. Epist. 52: Sabinianum Diaconum pro Responsis Ecclesiasticis faciendis ad dominorum vestigia transmisi. Adde Epist. 54. lib. 4. Epist. 36. lib. 5. Epist. 60. lib. 6. Epist. 37. lib. 7. Ind. 1. Epist. 5. 7. lib. 11. Epist. 47. et alibi. S. Bonifacius Moguntin. Archiepisc. Epist. 29: Obsecramus, ut hunc Missum literarum mearum Romam pergentem propter Responsa Ecclesiastica, et orationum causa, per vestros fines conservatum transire permittatis. Petrus Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 66: Demum vero pro Responsis Casinensis coenobii Apocrisiarius ad Lotharium Imp. directus, etc. Florentius Wigorniensis ann. 1062: Armenfredum Sedunensem Episcopum, et alium, qui a domino Papa Alexandro pro Responsis Ecclesiasticis ad Regem Anglorum Eadwardum missi, etc. Vita S. Geraldi Abbatis Grandisilvae num. 3: Coepit, ut solitus erat, quocumque Ecclesiae suae Responsis necessarium habebat percurrere, etc. Infra: Cum vero ad matris gremium, expleto diligenter Responso, remeabat, etc. Vide Alexandrum II. PP. Epist. 12. etc.

Adresponsum, unica voce, Apocrisiarius, Responsalis, qui negotia alicujus curat, et de iis responsa dat, qui mittitur ad responsum dandum de negotiis, pro quibus mittitur. Glossae nomicae in Cod. Reg. sign. 2023: Ἀδρεσπόνσου, εἰς ἀπόϰρισιν. Ita porro dicti, qui a Magistro militum deputabantur in Provincias, ut de militibus, qui in iis degebant, eum admonerent, et responsa inquirenti darent. Julianus Antecessor Constit. 17. de Praetore Pisidiae: Habeat autem et carrucam argenteam, et securim, et fasces, et Adresponsum propter milites. Ita Constitut. 19. de Praetore Thraciae, et Const. 33. de Moderatore Heleneponti. Ubi Scholiastes ad Constit. 17: Adresponsum dicitur, qui deputatus est a Magistro militum, ut, quid opus sit, a competente judice in milites fieri, responsum, id est, ministerium ei exhibeat: et solet deputari iste a Magistro militum eo, sub quo provincia illa est. De scrinio auri Adresponsum, vide Pancirollum ad Notitiam Imperii Oriental. cap. 80.

A Responsis, Eadem notione. Papias in Magister: Qui dat responsa regalia. Ita Codex MS. Gloss. Sax. AElfrici: A responsis, i. Magister responsorum, ildestaer antraca. Joan. de Janua: A responsis, indeclinabile: qui dat responsa principis.

Liberum Responsum. Charta Lotharii Regis Franciae apud Vassorium in Noviomo pag. 925: Suscipimus etiam eam (Ecclesiam S. Eligii) in conductu et custodia nostra, tam substantias ipsius, quam et homines capitales ejus, qui sicut ab antiquo in omni regno nostro sub Libero Responso, sine alicujus Advocati infestatione extiterant, ita in perpetuum sub tutela nostra et succedentium nobis Regum permaneant. Apud Petrum de Fontanis a nobis editum, Perdre respons en court dicitur, qui juri stare idoneus non est, vel testimonium perhibere. Vide cap. 13.