Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESPONSUM

RESPONSUM,² Idem quod Responsorium. Vide Graduale. Nonnihil discriminis est Responsum, seu Responsorium, inter et Graduale. Hoc peculiare Responsorium est, quod in gradibus, sive juxta pulpiti gradus, canitur; illud vero, quod Matutinis aliisve horis canonicis, ubi voluerit clerus, cantari consuevit.

Necrolog. eccl. Paris. MS. iij. Idus Jul.: Singulis vero clericis, qui in missa Responsum vel Alleluia in organo triplo vel quadruplo decantabunt, etc. Ubi idem quod Graduale.

Responçum vel Responçus, Eadem notione. Ceremoniale MS. B. Mariae Deauratae: Primus (Responcellus) loco quarti Responci; et secundus dicitur loco octavi Responci; terciusque dicitur loco duodecimi Responci. Diebus vero in quibus est istoria propria, et in festis habentibus proprietatem chantus non habent locum Responcelli, sed omnes Responci dicuntur per ordinem, et etiam in festis in albis vel in capis seu majoribus.