Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESTITUO

RESTITUO, (RESTITUERE) Recuperare, recipere. Privilegia a Johanne Franc. Rege Judaeis concessa ann. 1360. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 479: Et si aliquis dictorum officiariorum contrarium facere conetur vel attemptet, eisdem per dictos Judeos vel Judeas vel gentes ipsorum impune volumus non pareri: quinymo eisdem concedimus ut ad (a) dictis bona sua capere presumentibus, possint dicta bona Restituere ab eisdem sine emenda. Puto legendum Rescuere, ut supra legitur hac notione. Huic lectioni non parum favet versio Gallica, quae sic est: Et ou cas que aucuns des dessusdiz officiers s'efforceroit ou vouldroit efforcier de faire le contraire, nous voulons que yceulx Juys ou Juyves et leurs genz y puissent desobeir, et Requerre leursdiz biens, sanz ce qu'il puissent pour ce estre traiz ou poursuiz en aucune peine ou amende.