Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESURRECTIO

RESURRECTIO, Reditus ad vitam, Gall. Resurrection, passim apud Scriptores Ecclesiasticos, praesertim ubi de glorioso Christi reditu loquuntur propter singularem ejus excellentiam.

Resurrectionis Dominicae solemnitatem, quibusdam in Ecclesiis, Quinto Kalendas Aprilis, seu vigesimo octavo Martii, quod hac die Christus resurrexisse crederetur celebratam fuisse, nos docet Perpetuus Turon. Episcopus saeculo quinto apud Gregorium Turon. sub finem libri decimi; hic enim enumerans praecipuas anni festivitates haec habet: Natalis Domini, Epiphania, Resurrectio v. Kal. Aprilis, et praeter eam Pascha, quod mobile erat, ut bene observat Mabillonius de Liturgia Gallic. pag. 103. Dies Ascensionis, dies Quinquagesimus, seu Pentecostes, etc.

Error irrepsit in nota numerica apud Greg. Turon. legendum enim est vj. kal. Aprilis; si quidem in veteribus kalendariis haec festivitas ad diem 27. Martii, non 28. assignatur. Extat praeterea ejusdem Gregorii antiqua editio ubi legitur: vj. Calendas Aprilis in Resurrectione D. N. J. C. ad basilicam domni Martini. Haec ex animadversionibus D. Le Beuf.

Resurrectio Dominica, Quaevis dies Dominica. Translatio S. Genulfi ann. circiter 870. apud Mabillon. saec. 4. Benedict. part. 2. pag. 235. num. 38: Quaedam enim mulier Tethberga nomine, dum messis tempore die Sabbathi, jam illucescente ipsius diei vespera, in Resurrectionis Dominicae prima Sabbati, ex multiplicatis manipulis mergeten colligare nititur, subito digitis in volam deflexis ac erumpente sanguine, audax manus et misera diriguit. Ubi et illud obiter observari potest, solemnitatem diei Dominicae a Sabbati vespera incepisse. De Dominica, non de Paschali die, pariter intelligendus est Auctor Vitae S. Romarici Abb. saec. 2. Benedict. pag. 419. num. 12. cum ait: Nam et hoc ei (S. Romarico, qui obiit mense Decembri) speciale Dominus tribuit munus, ut die qua ipse triumphans ex inferis remeavit, vir sanctus solutus membris ad praemia capienda egressus fuisset. Vide Dominica Resurrectio in, Dominica.

Resurrectio, Tempus Paschale, in Caeremon. MS. S. Mariae Crassensis: Orationes per totam Resurrectionem.

Resurrectio B. Mariae, Festum Purificationis, quo die a partu surrexit. Vide supra in Resurgendus. Charta Henr. de Vienna in Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris. fol. 393. v°. col. 1: Actum anno gratiae 1218. mense Februario, in crastino Resurrectionis B. Mariae.