Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESURRECTIO

RESURRECTIO,³ etiam dicitur in bellis et dissidiis, cum veluti sopita reviviscunt magisque concalescunt. Ottoboni Annales Genuenses ad ann. 1188. apud Murator. tom. 6. col. 358: Sepultae igitur inimicitiae et discordiae, peccatis exigentibus, habuerunt Resurrectionem. Et ad ann. 1190. col. 364: Interfecerunt enim ibi proditionaliter absque ulla causa, proh dolor, Lanfranchum Piper, virum utique nobilem, consularem et egregium: propter quod civiles discordiae et seditiones Resurrectionem habuerunt et recidivam.