Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESUSCITO

RESUSCITO, (RESUSCITARE) Iterum suscitare. Resuscitare sopitam iram, Ovidio lib. 8. Metamorph. Resuscitare querelam, in Charta ann. 1153. et Chronico Reicherspergensi. Resuscitare sopita discrimina, in Litteris Ludovici Siciliae Regis ad Carolum V. Imp. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 475. Resuscitari legatum, quod perierat, dicitur in Lege 27. Digest. de adimend. vel transfer. legatis. (34, 4.) Resuscitandae reliquiae, Prudentio lib. 6. Peristeph. Resusciter nostris, Mortuum ad vitam revocare: qua notione Resuscitare dicunt Scriptores ecclesiastici. Hinc

Resuscitatio, Mortui ad vitam revocatio. Tertullianus de Resurrect. cap. 30: Nulla opinor Resuscitatio, si non haec erit ipsa, quae Ezechieli revelatur. Adde cap. 25.

Resuscitator, Qui denuo suscitat, aut mortuum revocat ad vitam. Tertullianus de Resurrect. cap. 57: Ostendit non tantum Resuscitatorem carnis, verum etiam redintegratorem. Beda lib. 2. Histor. Angl. cap. 1: Gregorius in tantum contra nascentem haeresim novam laborare contendit, ut nullus exinde sit inventus, qui ejus Resuscitator existeret.