Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APUD

APUD, pro Cum vel Per. Formulae veteres Bignonii cap. 2: Et taliter ei fuit judicatum, ut hac causa Apud proximiores parentes suos, octo de parte genitoris sui et octo de parte genitricis suae... jurent. Ubi Apud parentes, idem valet quod cum parentibus. Et cap. 39: Ibique veniens homo aliquis nomine ille suggessit eo quod Apud nostrum signaculum hominem aliquem... mannitum habuisset. Id est, cum litteris annulo nostro signatis. Formulae secundum Legem Roman. cap. 30: Conjurare debeat Apud homines visores et cognitores, etc.