Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AQUA

AQUA, Quodvis delictum in aquis commissum; item jus de illo cognoscendi, Gall. Justicier de l'eau. Charta Henrici I. Angl. Regis pro Monast. Beccensi ann. 1134. in Historia MS. ejusdem Monast. pag. 36: Concedimus eisdem Monachis ut habeant in tota parochia Becci omnes regias libertates, murdrum, mortem hominis, plagam, mehaim, sanguinem, Aquam, et ignem: sed et latronem in Becci parochia captum undecumque fuerit. Charta Henrici II. ex Archivo ejusdem Monasterii: Haec omnia concessi cum murdro, et morte hominis, et plaga, et mahaim, et sanguine, et Aqua, et igne, et cum omnibus regiis libertatibus et consuetudinibus ad me pertinentibus.

Ejusmodi est Praepositi Mercatorum AEdiliumque Parisiensium jurisdictio; de qua consule Dissertationem D. le Roy, editam tom. 1. Hist. Paris. a Lobinello promulgatae.