Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AQUA

AQUA,² Fluvius, flumen, apud Rymer. tom. 7. pag. 247: Ultra Aquam de Severnda versus Walliam. Idem tom. 8. pag. 439: Constituimus ipsum Admirallum nostrum flotae navium ab ore Aquae Thamisiae versus partes Boreales, etc. Ibidem pag. 551: In partibus Pykardiae, ab Aqua de Summe usque ad Aquam de Gravelyng, etc. Et pag. 271: Aquam Thamisiae modo guerrino in caetero intrare magis timeant et evitent.

Charta ann. 862. apud Dunodum in Probat. Hist. S. Claudii pag. 65: Sicut Aqua currit, quae vocatur Serrona.