Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RETRACTIO

RETRACTIO, Abrogatio, abolitio. Concilium Carthag. ann. 525. apud Acherium tom. 6. Spicil. pag. 8: Si enim admiserimus ea quae antea constituta sunt in Retractionem vocari, nihil in divinis humanisque actibus, nihil in sacris publicisque rebus obtinere ullam poterit firmitatem. Forte legendum est Retractationem.

Retractio Bursae, Idem quod mox Retractus bursae. Charta Richardi de Breteville e Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 678: Pro hac autem quitatione et Retractione bursae dicti Religiosi michi undecim libras persolverunt.

Idem quod supra Retractatio., Retraction, eodem sensu, in Consuet. ducat. Burg. art. 109. 110. 111. 112. 113. Comitat. art. 69. 71. 76. 77. 78. et Insul. art. 92. Necrolog. MS. eccl. Paris.: ix. Kal. Dec. Obiit Guillelmus episcopus.... Dedit etiam octoginta libras Parisiensium, de quibus sexaginta librae positae fuerunt in Retractione domus sitae in paraviso ad portam claustri, juxta ecclesiam S. Johannis Rotundi. Vide Retractus bursae.