Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RETRIBUTIO

RETRIBUTIO,² Tributum, vectigal. Appendix Marculfi formula 44: In.... ipsius monasterii nullum debuisset habere introitum, nec causas audiendas, nec freda exigenda, nec fidejussores tollendos, nec mansiones aut paratas requirendas, nec nullas Retributiones exactandas. Eadem recurrunt ibidem; vereor tamen ne utrobique legendum sit Redhibitiones vel Redibutiones, quod in hujuscemodi formulis legantur quam saepissime. Vide Redhibitio in Redhibere.