Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AQUA

AQUA,⁵ Baptismus, Aquae salutaris lavacrum. Tertullianus de Poenitentia: Si ab Aquis peccare desistimus. Lib. de Baptismo: Deinde Dominus post Aquam segregatus in desertum. Eodem libro: Felix sacramentum Aquae nostrae. S. Hieronym. Epist. 73. cap. 3: Aquarum laudes et baptismi praedicemus. Passio SS. Perpetuae et Felicitatis: Et mihi Spiritus dictavit aliud petendum ab Aqua nisi sufferentiam carnis. Id est, post perceptum baptisma. Sed in ipsis quoque Scripturis SS. quotiescumque Aqua sola nominatur, Baptismum innui prolixe docet Cyprianus Epist. 63. Vide Rhabanum in Allegor. MSS.