Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AQUA

AQUA,⁷ Jus utendi aqua seu in ea piscandi. Charta ann. 1059. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 15: Similiter decimam do, et Aquam de Criolio octo diebus ante festivitatem S. Michaelis et ipsa nocte festivitatis ejusdem, Aquam de eo eidem abbatiae do: similiter ante festum translationis S. Benedicti, Aquam de Criolio concedo eidem ecclesiae quatuor diebus, et ipsa nocte festi Aquam de eo. Vide infra Aquaticum.

Aqua, pro spiritu sancto ponitur, quoniam mundat omnia. Et Aquae sunt populi. Melber. Vocabul. Versus memorial. in Gemm. Gemmarum: Est Aqua doctrina, populus, dolor, unda marina.

Aqua Ardens, Potio abortiva. Lit. remiss. ann. 1447. in Reg. 178. Chartoph. reg. ch. 259: Lequel Frobert conseilloit à icelle femme qu'elle beust de la rue ou de l'Eau ardente, et que c'estoit la chose au monde qui plustost la feroit affouler d'enfant... Aussi lui voult faire boire de l'eaue d'escabieuse, ce qu'elle ne voult consentir.

Aqua Benedicta, Aqua Aspersionis. Anastasius in Alexandro: Hic constituit Aquam Aspersionis cum sale benedici in habitaculis hominum. Micrologus cap. 46. et Honorius August. lib. 3. cap. 27: Alexander Papa quintus a B. Petro constituit, ut sal et Aqua Benedicerentur, ad conspergendum populum, et habitacula eorum, quod et nos in omni Dominica juxta Canones sequimur. Ex his facile est emendare Scriptorem Vitae S. Guthlaci cap. 40: Illa etiam partem glutinam salis a sancto Guthlaco ante consecratam arripiens in Aquam apertoriam levi rasura mittebat. Legendum enim aspersoriam nemo non videt. In Actis SS. Aprilis tom. 2. pag. 49. habetur, opertoriam, Mabillonius dubitat quî legendum sit, sed retinendum esse Apertoriam, hoc est, quae aperiat oculos, ex sequentibus verbis manifestum est. Sic se habent: Ipsam denique Aquam cum intra palpebras caeci guttatim stillaret, mirabile dictu ! ad primum tactum primae guttae, detrusis caecitatis nubibus oculis infusum lumen redditum est. Vide, quae de Aqua benedicta et ejus apud Christianos usu ac virtutibus congessere Durandus lib. 4. Ration. cap. 5. Marsilius Columna in Hydragiologia, Baronius ann. 57. n. 106. et sqq. ann. 132. n. 4. Franciscus Turrianus lib. 3. pro Epistolis Pontific. cap. 9. lib. 5. cap. 4. Bosquetus Episcopus Monspelliensis ad Epist. Innocentii III. PP. et alii.

Beneficia Aquae Benedictae, dicuntur in Synodo Exoniensi ann. 1287. cap. 29: Fuisse a majoribus ab initio instituta intuitu caritatis, ut ex eorum proventibus pauperes Clerici exhiberentur in Scholis, ibidem taliter proficerent, ut aptiores et magis idonei fierent ad Majora. Mox addit eadem Synodus: Statuimus, quod in Ecclesiis quoque a Scholis civitatis, vel Castrorum Dioecesis ultra 10. non distantibus milliaria, Aquae Benedictae beneficia solis Scholaribus assignentur. Deinde jubentur Presbyteri Parochiales Clericos magis idoneos ad ejusmodi beneficium praeficere, qui sciant et valeant in divinis officiis sibi congrue deservire, et suis mandatis obtemperare: quibus si parochiani subtrahere velint eleemosynas consuetas, ad ipsas erogandas moveri vel compelli debent. Ex quibus colligitur, hic agi de Parochiarum, uti vocamus, Clericis, qui etiamnum in aliquot Galliae Provinciis statim post peractam majorem Missam, Aquam Benedictam in Parochianorum domos deferunt eaque familiam universam aspergunt, brevi facta ad id oratione. Agunt praeterea de ejusmodi Aquae benedictae beneficiis Statuta Alexandri Episcopi Coventriensis ann. 1237: Sed quia plerique Scholares carent necessariis, quorum scientia multi per gratiam Dei poterunt aedificari, volumus, ut Scholares ferant Aquam Benedictam per villas rurales, si sint qui postulent et indigeant. Statuta AEgidii Episcopi Sarisberiensis ann. 1256: Personae, vel Vicarii, dabunt Beneficium Aquae Benedictae Clerico pauperi scholari, ita quod veniat omnibus solennibus diebus ad Ecclesiam serviendum, de qua habet dictum beneficium. Charta J. Cantuariensis Archiep. in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 229: Volumus insuper ibidem esse duos Clericos Scholasticos per parochianorum, de quorum habeant vivere eleemosynis, industriam eligendos, qui Aquam Benedictam circumferant in Parochia et Capella diebus dominicis et festivis, in divinis ministrantes officiis, et profestis diebus disciplinis scholasticis indulgentes. Huc etiam videtur spectare Charta Leonardi Episcopi Caesenatis ann. 1175. apud Ughellum tom. 2. pag. 460: Id est, plebem integram S. Victoris, qui vocatur in Valle, cum titulis et Capellis, nec non et oblationibus, et decimationibus et Aqua Sancta, et unctionibus vivorum et mortuorum, etc. Occurrit rursum infra, et in alia Charta ibid. pag. 469. ubi per aquam sanctam nude, intelliguntur obventiones ex aqua benedicta, qua non modo populum, sed et domus ipsas aspergi ab antiquo obtinuit, uti diximus. Consecratio Fontis et Aquae per domos spargendae, apud Riculfum Suessionensem Episcopum in Constitut. cap. 5.

Aqua Benedicta, Ecclesiae seu Capellae benedictio. Chartul. S. Dionysii de Nogento: Concessit prior Bernardus dari Aquam benedictam (pro capella) quam domina Eustachia faciebat in parochia S. Leobini, et divinum servitium fieri in ea, eo tonore ut nihil parrochiale unquam ibi haberetur. Charta Henr. reg. Angl. ann. circ. 1160. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 114: Quare mando vobis (archiep. Rotomag.) quod si episcopus Abrincensis eis Aquam benedictam ad opus illarum ecclesiarum dare noluerit, vos ipse eis illam dare: ne ecclesiae castelli mei, quod noviter firmavi, sine officio divino remaneant. Quod praestitit idem archiepiscopus, ut patet ex ejusdem Literis ibid.: Sciat dilectio tua (episcopum Abrinc. alloquitur) nos prece domini nostri regis Henrici et ex jure auctoritatis nostrae metropolitanae, dedisse Aquam benedictam dilecto filio nostro Roberto abbati S. Michaelis de periculo maris ad capellam de Ponte-Ursonis, et licentiam divina celebrandi in eadem capella, quoniam tu semel, et secundo et tertio requisitus, Aquam benedictam ei dare noluisti.

Populum aqua benedicta quolibet die post missam aspergere olim fuisse in usu, discimus ex Lit. remiss. ann. 1471. in Reg. 201. Chartoph. reg. ch. 167. ubi factum, quod die Jovis post Cineres accidit, narratur: Incontinant que la messe fut ditte, ainsi que le prestre donnoit de l'eau bénite au peuple à l'issue de la messe, etc. Quod apud Germanos etiam nunc viget.

Circuitiones cum Aqua Benedicta inter jura Paroeciarum recensentur ab Innocentio III. PP. lib. 13. Epist. 31. Nam solis Presbyteris Ecclesiarum, seu Curionibus, jus erat die Dominico cum psallentio circumire Ecclesiam suam una cum populo, et Aquam Benedictam secum ferre, uti praecipitur in Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 220. 372, ex concil. Mogunt. ann. 813. cap. 4.

Aqua Calida vel Tepida, in sacrificio adhiberi solita a Graecis. Innocentius IV. PP. Epist. ad Ottonem Cardinalem Tusculanum § 8: Porro in appositione Aquae, sive frigidae, sive Calidae, sive Tepidae, in altaris sacrificio suam, si velint consuetudinem Graeci sequantur, etc. Consulendus omnino in hanc rem vir doctissimus Jacobus Goarus ad Euchologium Graecorum pag. 148. Vide praeterea Nomocanonem seu Poenitentialem Graec. tom. 1. Monumentor. Eccl. Graec. cap. 130. et 436.

Aqua Cisternina. Caelius Aurelianus Siccensis lib. 5. Chron. cap. 10: Aqua imbrialis offerenda, quam vulgo Cisterninam vocant.

Aqua Coelestis. Rocho le Baillif in Dictionario Spagyrico, est Vinum sublimatum.

Aqua Crassa. Vide supra Adipata.

Aqua Exorcizata, Eadem, quae Benedicta, quia in illius benedictione Exorcizantur daemones, jubenturque, ut ab ea recedant. Sacramentarium Gregorii M. ex Bibl. Ecclesiae Belvacensis: Oratio Aquae Exorcizatae in domo. Exorcizo te creatura Aquae in nomine Dei Patris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi Filii ejus Domini nostri, ut fias Aqua Exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici. Gordianus Monachus in Vita S. Placidi Mart. cap. 58: Rogavit... ut totius Monasterii ambitum Aqua Exorcizata respergeret. Braulio Caesaraugust. in Vita S. AEmiliani cap. 24: Salem Exorcizat, et Aquae commiscet more Ecclesiastico, ac domum ipsam aspergere coepit. Marbodus Diac. in Vita S. Licinii Episcop. Andegav. Exorcizatis Aquis lavat infirmum, et ad sacrarum manuum tactum dicto citius lepra disparuit. Adde Capitul. Theodori Cantuariensis cap. 80. et Vitam S. Petri Cavensis n. 21. Odonem Cluniacensem lib. 2. de Vita S. Geraldi cap. 21. 26. Librum Miracul. S. Winoci cap. 22. etc.

Aqua Gregoriana, Quae ritu Gregoriano benedicitur. Pontif. MS. Senon. ad usum eccl. Paris.: Finiatur letania. Deinde surgat episcopus, benedicat aquam, cum sale, cinere et vino fiat Aqua Gregoriana. Lit. Guillel. de Brocia archiep. Bituric. circa ann. 1325. ex schedis D. Le Beuf: Vos autem unum quilibet in solidum reconciliare possitis cum Aqua Gregoriana vobis unum cuilibet committimus vices nostras.

Aqua Levata, Quae fluit, pausatae opponitur. Chartul. Casaur. fol. 51. v°: Cum insula, et cum introitu et exitu suo, et cum Aqua levata et pausata, etc.

Aqua Lostra, f. Fetida. Vide Lustramentum. Chartul. S. Ursini Bituric. ch. 39: Ego Guarnerius Rusus et Joannes filius meus vendimus S. Ursino et canonicis ejusdem ecclesiae alodum nostrum; et habet has terminationes ex una parte Aqua lostra et tres ulmos, etc.

Aqua Lubricata est Aqua muscillaginosa ut sirupi. Rochus le Baillif in Dictionario Spagyrico.

Aqua Muscata. Collect. Concil. Hispan. tom. 4. pag. 130. col. 2: Solent nonnulli aquae benedictae, dum ea in festis populo aspergitur, odoriferam Aquam, et quam Muscatam dicimus, permiscere: quem usum... tolli volumus.

Aqua Navalis, Navale, statio navium, portus. Constit. Caroli III. imper. ann. 880. apud D. Bouquet inter Probat. tom. 1. Jur. publ. Franc. pag. 393: Insuper soumarium cum capistro concedant, quem, si domini voluerint, ipsi ad primam navalem Aquam usque perducant.

Aqua Opertoria, pro Aqua Apertoria. Vide Aqua Benedicta.

Aqua Permanens est solis et lunae Aqua, Rocho le Baillif in Dictionario Spagyrico.

Aqua Picis, Gluten, quod ex pice aqua diluta fit, Gall. Colle, ut videtur D. Secousse. Lit. ann. 1358. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 92: De una conglutinatura in duabus pellibus pergameni cum Aqua picis, una post aliam.

Aqua Prima, ex qua fit sapo. Vide in, Capitellum.

Aqua Rosalia, id est, Rosacea, Gall. Eau-rose. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 282: Pro duobus flasconibus pro Aqua Rosalia ad opus dominae Dalphinae... 9. gross.

Aqua Sancta, apud Ardonem in Vita S. Benedicti Anianensis n. 39. Charta ann. 1176. apud Ughellum in Episcopis Veronensib.: D. Jonathas Concordiensis Episcopus et D. Aldemarius Xantonensis Episcopus fecerunt Aquam Sanctam cum aqua et sale, et iverunt per tres vices deforis Ecclesiam, etc. Mox: Fecerunt Aquam Benedictam cum sale, cinere, et vino, et sanctificaverunt altaria, etc. Vide Puricellum in Basilica Ambrosiana pag. 1155.

Aqua Sanctificata. Regula S. Benedicti: Fratres Aquis se Sanctificatis perfundant. Sanctificatum elementum, apud Petrum Cluniac. lib. 1. de Miracul. cap. 7.

Aqua Saturnia, est generata ex tribus primis, (id est, coelesti, lubricata et permanenti, de quibus suo loco) in meatibus terrae, quales sunt thermarum. Rochus le Baillif in Dictionario Spagyrico.

Aquam Sordidam et stercoratam super sponsam jactare, in Lege Longob. lib. 1. tit. 16. § 8. Aistulph. 6. In formul. ibid.: Aquam sordidam et stercora.

Aqua Vitis, pro Aqua vitae, Gall. Eau de vie; nisi ita vocetur quod sit vinum igne stillatum. Tract. MS. de Re milit. et mach. bellicis cap. 147: Habeantur muscipulae Aqua vitis balneatae, et postea ligetur eis funiculus sulfure unctus, et accendatur funiculus, etc. Occurrit praeterea apud Barelet. Serm. 1. in Dom. 1. Quadrag.

Aqua Viva, Perennis, jugis, nostris Eau vive, quae semper fluit. Apud Innocentium Gromatic.: Sub se Aquam Vivam habens. Seneca lib. 3. Nat. quaest: Non coelestem esse, nec collectitium humorem, sed, quod dici solet, Vivam Aquam. Hoc sensu vero vivam aquam dici observat Cujacius, quo Virgilio vivum saxum, vivum flumen, vivus lacus et viva terra, id est, naturalis.

Aquae Apprehensio, Fons seu caput fluminis vel aquaeductus, Gall. Source. Annal. Bened. tom. 5. pag. 150: Deo ac S. Mariae Sanctoque Victori martyri... (donationem faciunt aquaeductus, qui vocatur Welna, cum omnibus fontibus in eamdem aquam descendentibus, omnemque terram) per quam itura est ex Apprehensione ipsius Aquae, quae est ad Ecclesiam Sancti Melnae, et omnem piscationem ipsius aquae, usque ad descensum ejus in mare.

Aquae Apprehensio, nequaquam fons est seu caput fluminis; sed Locus ubi hauritur aqua, qui Provincialibus Marteliero dicitur, aut saltem, id quo derivatur aqua.

Aquae Cursus, seu Cognitio de delictis, quae in aquae cursu contingunt, in Chron. Hugonis Flaviniac. pag. 132.

Aquarum Dimersiones, Quae ut ait Durandus lib. 6. Ration. cap. 81. num. 20, tempore Paschali fieri solebant, ne quia homines vigilaverunt in Quadragesima, in his sanctis diebus dormire velint.

Aqua Formarum, Quae, per tubos vel arcus defertur. Tubi vel arcus a Jurisperitis formae non raro dicuntur, ubi de aquaeductibus.

Aqua Foradiza, Idem. Charta Lusitan. ann. 1192 apud Sa Rosa pag. 63: Qui mutaverit Aquam foradizam pectet LX solidos: et totum istum sit cum vozeiro.

Aqua Reconciliationis, Aqua benedicta, qua asperguntur Ecclesiae, quae reconciliantur. Vide, Reconciliare. Et mox Aqua sanctificationis.

Aqua Refectionis, id est, Baptismatis apud S. Paulinum epist. 19. n. 4. novae edit. ad S. Delphinum a quo fuerat baptizatus: Hunc tu Dominum ora donec exores, ut vellera nostra, quae in Aqua Refectionis manibus tuis lavit, etc.

Aqua Sanctificationis, Idem quod Aqua Sancta vel Benedicta. Charta Lamberti Atrebatensis Episc. pro Monasterio Canonicorum in Aroasia apud Miraeum Diplom. Belgic. tom. 1. pag. 167: Si autem aliquando, quod absit, antiquo hoste instigante in praedicto loco vel parochia tale quid acciderit, pro quo reconciliatio necessaria fuerit, tibi legitimisque successoribus tuis, vice nostra, accepta Aqua Sanctificationis et reconciliationis ut ea reconcilies, religioni vestrae annuimus et impertimus.