Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AQUAE

AQUAE Ferventis Judicium, seu Examen, quo quis de crimine suspectus, quo se purgaret, manum in aquam ferventem nudato brachio immittebat atque si illaesam extraheret, innocens; si contra, reus pronuntiabatur. Judicium ferventis Aquae appellatur in Lege Frision. tit. 3. § 6. in Lege Longob. lib. 1. tit. 9. § 29. Lud. Pii cap. 9. 35. Lothar. 1. cap. 57. ex Capit. ann. 829. III. cap. I. 39. Henrici II. cap. 2. et in Capitul. 1. ann. 819. cap. 1. Pertz. pag. 210. lib. 4. Capitul. cap. 13. etc. Examinatio Aquae Ferventis, in Lege Wisigoth. lib. 6. tit. 1. § 3. et in Lege Frision. tit. 3. § 4. 6. Ad Examinationem Ferventis Aquae Dei judicio probandus accedat, Ibid. § 5. 8. Adde tit. 14. § 3. Ad Aquam Ferventem se idoniare, in Lib. 4. Capitul. Caroli M. Append. 2. cap. 33. 34. ex Capit. de Exercit. ann. 811. cap. 5. apud Pertz. pag. 169. Aqua Ferventi se expurgare, purificare, in cap. 15. 20. Caus. 2. qu. 5. Aqua Bulliente se expurgare, apud Burchardum Episcop. Wormaciensem in Lege familiae cap. 30. Judicium Aquae Ferventis, apud Joannem Sarisberiensem Epist. 122. Agobardus lib. contra judicium Dei cap. 1: Jube ferrum vel Aquas Calefieri, quas inlaesis manibus attrectem. Speculum Saxon. lib. 1. art. 39: Vel ferrum candens manibus portent, vel in aquam Bullientem Brachium usque ad cubitum imponant. Aqua Calida, in Charta Ferdinandi Regis Castellae aerae 1081. apud Yepez tom. 6: Quod si aliquis homo, qui sit de mandatione Regis, moratur in domo sancti Andreae, sit absolutus ab imperio Regis, et propter aliquam calumniam non faciat aliud judicium, ni det quinque homines, qui sint digni Aqua Calida defendendi. Le Roman du Renard MS.: Voir il n'ot oncques en moi part, En tel maniere, n'en tel guerre, Si que j'en feroie un juise, (judicium) De Chaude Yaüe, et de fer chaud.

De istiusmodi examine multa prae caeteris habet Hincmarus Rem. de Divortio Lotharii et Tetbergae: Vicarius ipsius feminae ad judicium Aquae Ferventis exiit, et postquam incoctus fuerat ipse repertus, eadem femina maritali toro ac conjugio regio... est restituta. Infra: Constat nimirum, ut inquiunt, quia in Aqua Ignita coquuntur culpabiles, et innoxii liberantur incocti, quia de igne Sodomitico Lot justus, evasit inustus, et futurus ignis, qui praeibit terribilem judicem, Sanctis erit innocuus, et scelestos aduret, ut olim Babylonica fornax, quae pueros omnino non contigit, neque contristavit, vel quicquam molestiae eis intulit; sed vincula eorum comburens, incendit quos reperit de Chaldaeis ministros Regis, qui eam succendebant.

Istis igitur exemplis hanc examinis et purgationis formam induxere veteres, quae in orationes in Ordine exorcismi vel benedictionis aquae calidae retulere, ex qua sequentia excerpsimus, quae ad ritum hujusce examinis illustrandum spectant: Cum homines vis mittere ad comprobationem Judicii Aquae Calidae, primum fac eos intrare cum omni humilitate in Ecclesia, et prostratis in oratione dicat Sacerdos has orationes (quas praetermittimus). His orationibus completis surgatur pariter, et coram hominibus illis cantet Presbyter Missam, et faciet ad ipsam Missam offerre. Cum autem ad Communionem venerint, antequam communicet, interroget Sacerdos cum adjuratione, et dicat: Adjuros vos, etc. (ut supra ubi de Aquae frigidae judicio). Deinde imponatur ignis subter caldaria, et dicat Sacerdos has orationes, quando ipsa aqua calescere coeperit, etc. et qui manum mittit in aquam ad ipsum examen, dicat Orationem Dominicam, et signet se signaculo Crucis, et festine deponatur ipsa aqua fervens desuper juxta ignem, et judex perpendat ipsam lapidem inligatam ad mensuram N. infra ipsam aquam more solito, et sic inde extrahat eam in nomine Domini ipse qui intrat ad examen judicii. Postea cum magna diligentia sic fiat involuta manus sub sigillo judicis signata, usque in die tertio, quo visa sit viris idoneis et aestimata. Quae hic habentur de lapide inligato, distinctius explicantur in Legibus Adelstani Regis: In aqua fervente accipiat homo lapidem, qui per funem suspendatur in simpla probatione per mensuram palmae, in tripla autem unius ulnae; manus vero sigilletur, et aperiatur, ut supra diximus in consecratione ferri. Nimirum lapis fune desuper alligatus in cacabum demergebatur, quem reus extraheret, immissa in aquam ferventem manu, vel brachio.

Ex ordine porro ad benedicendum aquam ferventem patet, in aeno, vel aeneo, id est, cacabo, seu olla calefactam aquam igne supposito. Glossae Graec. Lat. χαλϰεῖον, Olla, aeneum, miliarium. Hinc in Lege Salica tit. 55. § 1: Ad AEneum mallare: si quis ad AEneum mallatus fuerit, et forsitan convenerit, ut ille qui admallatus est, manum suam redimat, etc. Adde § 7: Manum suam in AEneum mittere, in Pacto legis Salicae tit. 76. § 2. Ad AEneum fidem facere, in eodem Pacto tit. 59. § 1. Pactum Childeberti et Chlotarii. § 4: Si homo ingenuus in furto inculpatus, ad AEneum provocatus manum incenderit, quantum inculpetur, furtum componat. Gregorius Turonens. lib. 1. Miracul. cap. 81: Factis rei veritas approbetur: succendatur igni AEneus, et in ferventi aqua annulus cujusdam projiciatur: qui vero eum ex ferventi unda sustulerit, ille justitiam consequi comprobatur. Adde lib. de Gloria Confess. cap. 14. Leges Adelstani Regis apud Bromptonum pag. 856 Leg. Inae Append.: Si aquae judicium fit, calefiat, donec excitetur ad bullitum, et sit alfetum (caldarium) ferreum vel aereum, vel plumbeum, vel de argilla; et si anfeldthythe sit, (id est simplex accusatio) immergatur manus post lapidem vel examen usque ad Wriste, (id est carpum), et si triplex accusatio sit, usque ad cubitum. conf. Adelst. concil. Greatanl. cap. 26. Quod vero aeneum veteres, alii caldariam appellarunt. Lex Longobard. lib. 1. tit. 33. § 1 Luithpr. 50. (5, 21): Si quis servum alienum sine voluntate domini sui in sacramentum miserit, aut manum in Caldaria mittere fecerit, etc. ubi Editio Heroldi Calderiam. Examen Caldariae, in Usaticis Barcinonensibus cap. 46: Deinde quidquid jurent, per examen Caldariae demonstrent. Cap. 74: Respondere debent Bajulis suis de eorum directis per Calderiam, etiam sine judicio. Cap. 10: Uxores rusticorum manibus propriis per Calderiam... se expient. Caldaria judiciaria, in Charta Gastonis Vicecom. Beneharn. ann. 1282. in hist. Beneharn. lib. 5. cap. 10. n. 2. cap. 28. n. 4: Concessi quoque eidem Ecclesiae Caldariam Judiciariam cum marmore, ita quod in toto Archidiaconatu non habeatur, nisi ibi tantummodo: ubi marmoris voce intelligitur, ni fallor, vas marmoreum ad examen per aquam frigidam. Lapis potius in cacabum demersus. Vide Grimm. Ant. Jur. pag. 923. Vide Epistol. Joannis II. Archiepisc. Lugdun. ad Glascuensem Episc. pag. 492. et Petrum de Dusburg. in Chron. Prussiae cap. 332.

Cacabus, pro examine ferventis aquae usurpatur in Charta ann. 1102. apud Ughellum tom. 7. pag. 864: Ferrum, Cacavum, pugnam, aquam vobis non judicabit, vel judicari faciet. Johannes Tinnemuthensis in Vita S. Paterni Episcopi Venetensis n. 4: Tunc in fervore spiritus jubet Paternus aquam in aeneo Cacabo, donec ferveret, calefieri, et manum immittens, albam et frigidam post aliquantulum morae spatium traxit.

Sed praestat veterem Notitiam ex adversariis Peirescianis a me dudum descriptam, ad istius examinis supra allatos firmandos ritus, vice corollarii hoc loco inserere: Arnulfus, Amara Farina cognominatus, S. Mariae Monasterio vineas suas post mortem filiorum suorum Laurentii et Frogerii, si absque liberis migrarent a saeculo, in perpetuum concessit. Quibus nullo remanente haerede defunctis, Gaufridus Adelelmi filius, Telbertusque Praepositus, Odilaus, atque Lambertus sese haeredes illius propinquitate sanguinis asserentes, donationem illam irritam fore debere proclamantes, praedictis vineis calumniam imposuerunt, quod in Curia S. Mariae ante Richildim Abbatissam veraces, sublimesque personae, quorum nomina subter scribuntur, Aperta Lege probandum fore judicaverunt: qui videlicet calumniatores hominem suum, Hermaldum nomine, sicut dijudicatum fuerat, in sanctiss. Trinitatis Ecclesiam, ubi calefiebat aqua, deduxerunt. Sed Deus omnipotens, judex justus et rectus S. Matris suae famularum, tanti non patiens injuriam detrimenti, nec viri fidelis volens eleemosynam remanere in manus iniquorum, aperto manifestavit judicio, illos praedictarum calumniatores injuste extitisse vinearum. Nam praedictus Hermaldus Missa celebrata, corporisque Christi ac sanguinis Communione percepta, necnon et jurejurando super sanctorum reliquias pro more persoluto, ita oculorum lumine privatus erat, ut vix ad sartaginem, in quam manum missurus erat, sicut ipse postea omnibus, qui aderant, retulit, recedere potuisset. Immissam vero manum ita ex aqua lotam retraxit, ut ipse non solum in manu, verum etiam interius paene usque ad intima cordis se combustum confiteretur, et ille, et magistri sui, praedicti scilicet calumniatores, reatum suum signi virtute cognoscere cogerentur. Qui etiam dum in manum, sicut moris est. sigillare permitteret, rogaretur; aiebat se nullatenus posse prae dolore pati, ut aliquid manum illam contingeret. Servatus in manu nuda usque ad diem tertium, inflatam admodum et excoricatam, sanieque jam carne putrida effluentem dexteram invitus ostendit. Ita divinitus ostensa veritate, et falsitate detecta, recte acquisitae omnino remanserunt Coenobio vineae. Nomina judicum sive testium Gaufridus de Meduana, Clarembaldus atque fratres ejus, Adelaldus, Gaufridus, etc. Habetur alia Charta in hanc rem in Hist. Monast. S. Nicolai Andegav. pag. 67. Quibus omnibus addenda, quae habent Sibrandus a Sicama ad Legem Frision. tit. 14. ex Jure Frisico vernaculo, et Kilianus in Waeterordeel.

Pontif. antiquissimum MS.: Incipit adjuratio ferri vel Aquae fervidae in simplo unum pondus, in triplo tria ferrum aequiparet pondera. Et in illa adjuratione non adsint, ut praediximus, nisi jejuni. Et dictis letaniis sic sacerdos in loco ubi ferrum accenditur, vel Aqua infervescatur adjurationem initiando inchoet. Sequuntur orationes. His peractis aqua benedicta cunctis adstantibus detur ad degustandum, et aspergatur per totam domum. Ubi notandum pondus e cacabo extrahendum, pro ratione criminis aut levius aut ponderosius fuisse. Improbatum tandem atque interdictum fuit legum canonumve auctoritate ejusmodi aquae ferventis judicium, ita tamen ut judices etiam inferiores illud revocare potuerint, cum judicarent necessarium. Id saltem colligitur ex Libertat. novae bastidae de Avoy ann. 1308. in Reg. 40. Chartoph. reg. ch. 62: Item duellum, vel judicium Aquae ferventis, vel ferri candentis in dicta bastida non fiat, cum sit legibus et canonibus improbatum nisi aliter dominus senescallus Carcassonensis et abbas Candelii, vel ejus judex secundum criminis qualitatem cognoscerent faciendum. Vide Grimmii Antiq. Jur. pag. 919. Phillipsii Histor. Jur. Anglos. § 55. 2. et ejusdem Hist. Jur. Angl. vol. 2. pag. 270. Adelungius laudat C. Grupen. Observationes rerum et antiquitat. German. et Romanor. pag. 45.