Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AQUAE

AQUAE, velAquae Frigidae Judicium, una ex purgationibus vulgaribus, quas Judicia Dei appellabant: qua criminis alicujus suspectus, vel de gravi aliquo facinore delatus, in aquam demergebatur : ita ut si supernataret, nocens ac reus; contra si in imum delaberetur, innocens judicaretur. Annales Francorum Bertiniani ann. 876: Hludovicus Hludovici Regis filius, decem homines Aqua Calida, et decem ferro calido, et decem Aqua Frigida ad judicium misit coram eis, qui cum illo erant, petentibus omnibus, ut Deus in illo judicio declararet, si plus per rectum ille habere deberet portionem de regno, quam Pater suus dimisit ex ea parte, quam cum fratre suo Carolo per consensum illius et per sacramentum accepit: qui omnes inlaesi reperti sunt. Wibertus in Leone IX. PP. cap. 2: Utrum integre reddidissent rerum suarum decimationem sub judicio Aquae Frigidae perscrutabantur. Charta fundationis Abbatiae S. Severi apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 3. cap. 8: Tandem complacuit illis judicium facere in Aqua Frigida, etc. Cum Aqua Frigida ad judicium Dei exire, apud Hincmarum in Opusculo 55. Capitul. cap. 43. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 101: Vere judex aliter noverit, nisi hoc quod judicaverit ad verum, traxerit per sacramentum, et per batayam, vel per judicium Aquae Frigidae, vel Calidae. Charta Ildefonsi Regis Aragon. ann. 1187. pro libertatibus villae Amiliani, in Regesto Ludovici Hutini Regis Franc. pag. 7: Item ille, adversus quem maleficium factum fuerit, vel proditio, si alium accusaverit, de quo aliqua suspicio sit Curiae, accusans praestabit sacramentum de calumnia, quod credit illum accusatum forefactum, de quo eum accusat, fecisse, et exinde accusatus recipiet judicium Aquae Frigidae. Constitutio Jacobi I. Regis Aragon.: Si quis intra hanc praedictam pacem Domini, aliquod malum alicui fecerit, in duplum ei componat, et postea per judicium Aquae Frigidae treugam Domini in Sede sancti Petri emendet. Charta Communiae Tornacensis ann. 1187: Si aliquis super alicujus morte fuerit accusatus, et per legitimos testes illum occidisse probari non poterit, judicio Aquae Frigidae innocentiam suam probabit. Idem statuitur de eo, qui de nocte aliquem armis molutis vulneraverit. Apud Gregor. lib. 5. Decret. cap. 8. Presbyter de homicidio infamatus, judicio Aquae Frigidae suam innocentiam probasse dicitur. Adde Wibertum in Vita S. Leonis IX. PP. cap. 1.

Ejusmodi porro probationis vulgaris speciem Aquae Judicium nude crebro appellant veteres Tabulae et Scriptores. Charta Philippi Augusti Regis Franc. ann. 1200. pro Universitate Parisiensi contra Praepositum Parisiensem: Nisi forte elegerit (idem Praepositus) Parisiis publice Aquae subire Judicium, in quo si ceciderit, damnatus erit; si liberatus, nunquam Parisiis, vel alibi, in terra nostra Praepositus noster, vel Ballivus erit. Ita usurpant Leges Forestarum Canuti Regis cap. 13. Statuta Willelmi Regis Scotiae cap. 15. 16. Statuta Alexandri II. Regis Scotiae cap. 7. Regiam Majestatem lib. 4. cap. 3. § 4. Decreta Ladislai Regis Hungariae lib. 1. cap. 28. lib. 3. cap. 1. Chronicon Flaviniacense pag. 244. Gervasius Dorobernensis pag. 1590. Historia Vezeliacensis lib. 4. Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 15. § 2. Adde Ughellum tom. 7. Ital. Sacr. pag. 864. Aqua Judicialis dicitur in Tabulario Angeriacensi fol. 30: Judicium Aquae Exorcizatae, apud Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 16. Interdum tamen aquae nomine utramque, et frigidam, et calidam, intelligi posse non diffiteor, ut in Tabulario Prioratus S. Nicasii de Mellento ann. 1280. fol. 50: Cum omni libertate et plena justitia, videlicet cum banno et sanguine, Aqua et duello, et aliis hujusmodi libertatibus. Hic enim tam Judicium aquae frigidae quam calidae intelligi potest.

Jam vero quo nixi fundamento veteres judicium aquae frigidae adinvenerint, pluribus docet Hincmarus Remensis de Divortio Lotharii et Tetbergae pag. 60: Et quoniam... ostendimus divina auctoritate baptismum esse judicium, unde et Jordanis baptisma designans interpretatur Rivus judicii, quo Princeps mundi mendax, et pater ejus, foras ejicitur, et baptismus Dei est consilium, divini viri ad ignota investiganda invenerunt Judicium Aquae Frigidae. In quo aquae frigidae Judicio, ad invocationem veritatis, quae Deus est, qui veritatem mendacio cupit obtegere, in aquis, super quas vox Domini Dei intonuit, non potest mergi, quia pura natura aquae naturam humanam per aquam baptismatis ab omni mendacii figmento purgatam, iterum mendacio infectam, non recognoscit puram, et ideo eam non recipit, sed rejicit ut alienam, etc. Idem ad Hildegarium Episcop. Meldens. pag. 676: Solertia Christianitatis, inter acta et agenda judicia consistentis, ex antiquo sanxit et frequentavit Judicium, quod fit per Aquam, quodque sub Noë factum fuerat in Arca fidei, liberans innocentes et condemnans noxios. His consentanea habent Orationes ipsae, quae a Sacerdote pronunciabantur in exorcismo aquae frigidae, de quibus mox.

In aquae igitur frigidae examine, nocens ac reus supernatat, innocens in imum delabitur, ut ex Hincmaro colligitur. Ita etiam Orationes in adjuratione aquae a Sacerdote facta: Ut si de hoc furto scisti, aut vidisti, aut bajulasti, aut in domum tuam recepisti, aut consentiens, aut consentaneus exinde fuisti, aut si habes cor incrassatum vel induratum, evanescat cor tuum, et non suscipiat te aqua, neque ullum maleficium contra hoc praevaleat, sed manifestetur. Iisdem infra ferme similia habentur. Pontificale antiquissimum MS.: Novum ac mirabile signum in eis ostendere digneris, ut innocentes de crimine furti, vel homicidii, vel adulterii, aut alterius naevi, cujus examinationem agimus, more aquae in se recipiant et in profundum pertrahant: conscios autem-hujus criminis a se repellant atque rejiciant, nec patiantur recipere corpus, quod ab onere bonitatis evacuatum ventus iniquitatis allevavit. Ibid. ex alia oratione: Ut nullomodo suscipias hos homines illos, si in aliquo sunt culpabiles de hoc, quod illis obicitur, scilicet aut per opera, aut per consensum, vel per conscientiam, seu per ullum ingenium; sed fac eos super te natare, et nulla possit esse contra te causa facta aut ullum praestigium inimici, quod illud possit occultare. Formulae integrae ex Ordine Dunstani Dorobernensis Ecclesiae Archiepisc. leguntur apud Pithoeum in Glossar. Capitular. pag. 10. et 11. Idem Hincmarus de Divortio Lotharii: Sed in Aquae Frigidae Judicio, non constare videtur, quod innoxii submerguntur, aqua, (f. aquam) culpabiles supernatant. Historia Vezeliacensis lib. 4. extremo: Sequenti die adducti sunt illi duo, qui videbantur revocati ad Judicium examinis Aquae, quorum unus omnium judicio salvus per aquam factus est: alter porro remersus in aquam fere omnium ore damnatus est. Et infra: Iterum ipso petente ad Aquae Judicium reductus, et secundo demersus, nec vel parum ab aqua receptus est. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 14. de quodam fure: Ineffabili commento gazophylacium prorupit, et copiosius aurum gemmasque tulit. Quibus tultis, celebrato jam sacri laticis judicio, in hunc cum aliis Matriculariis injectus est, superque natando convictus, cum quo et alii primi damni cognitores, quorum alii furcis illati, aliis vero parsum. Idem Scriptor capite 26. de quibusdam haereticis: At quia talium est negare, et semper hebetum clam corda seducere, addicti sunt Judicio Aquae Exorcizatae... Dixi ad Episcopum: Quoniam testes absunt, coepto eos addicite judicio... Missas itaque egit Episcopus, de cujus manu sub his verbis sacra sumpserunt: Corpus et Sanguis Domini veniat vobis ad probationem hodie. Quo facto piissimus Episcopus et Petrus Archidiaconus, vir fide integerrimus, qui ut non subjicerentur judicio, eorum promissa respuerat, ad aquas procedunt. Episcopus cum multis lacrymis letaniam praecinuit, deinde exorcismum fecit: inde sacramenta dedere, se nunquam contra fidem nostram credidisse, aut docuisse. Clementius in dolium missus, ac si virga supernatat. Quo viso infinitis gaudiis tota effertur Ecclesia, etc. Hermannus Monachus de Miraculis S. Mariae Laudun. cap. 28. de quodam fure: Ubi dum servaretur, quadam nocte vas maximum aqua impleri, seque in eo ligatum fecit deponi, tentare scilicet volens, utrum in aqua intus mergeretur, an supernataret ? Cum vero se sine ulla dilatione vidisset ab aqua receptum fuisse, et ad vasis fundum pervenisse, exhilaratus dixit, se nihil ultra timere; sed sponte in aquam ingressurum fore. Sed res, cum serio acta est, longe aliter successit, uti infra narratur. Statuta MS. Caroli I. Reg. Sicil. cap. 114. ubi de lege paribili: Quant aucuns estoit accusez d'aucun crime, dont il deust estre noyez, s'il n'estoit coupable, il ne pooit noyer: mais ce n'est mie voir, car ce fesoit li banfices de l'air, qui le retient, non mie autre chose. Adde Loccenium lib. 2. Antiq. Suecicar. cap. 7. et Suhmii Histor. Daniae. 9. 42.

Interdum pluries in aquam demergebantur, si plurium criminum suspecti haberentur. Hincmarus tom. 1. pag. 608: Sic et inventus in judicio noxius, si fuerit forte super plura suspectus, iterato est Judicio examinandus quousque inveniatur emendationis confessione probatus.

Colligabantur vero immergendi. Idem Hincmarus de Divortio Lotharii pag. 607: Conligatur autem fune, qui examinandus in aquam demittitur: ... qui ob duas causas Conligari videtur, scilicet ne aut aliquam possit fraudem in judicio facere, aut si aqua illum velut innoxium rcceperit, ne in aqua periclitetur, ad tempus valeat retrahi. Infra: Et hoc examinandus judicio, Conligatus in aquam dimittitur, et Conligatus retrahitur, et aut purgatus statim judicio arbitrorum absolvitur, aut usque ad purgationem Conligatus, judicio examinatur. Eadem habet Opusculo 59. pag. 681. Denique Leges AEthelstani Saxonicae cap. 23. Edit. Latinae 30: Si aqua gelida faciunda est quaestio, ad sesquiulnam funis in aquam mergitor. AEthelst. in concil. Greatanlag. cap. 26. haec habet, sed abest vox gelida, neque Phillipsius Hist. Jur. Anglos. § 55. inter ordalia, Anglosaxonibus usitata aquam frigidam recenset. Confer ejusdem Histor. Jur. Anglic. vol. 2. pag. 270.

Qui in ejusmodi judicio cadebat, ut loquitur Charta allata Philippi Augusti, perire vulgo dicebatur. Assisae Henrici II. Regis Angliae, apud Rog. Hovedenum, de eo qui retatus fuerit de murtro vel latrocinio, etc.: Eat ad judicium aquae, et si Perierit, alterum pedem amittat. Et apud Northamtune additum est pro rigore justitiae, quod dextrum similiter pugnum cum pede amittat, et regnum abjuret. Idem Hovedenus pag. 566: Sed quia judicio aquae Perierat, etc. Et pag. 804: Donec judicio aquae vel ferri se mundaverit, et, si Perierit, suspendatur. Gervasius Dorobern. in Chron. ann. 1195: Ibique per ministros Regis judicio aquae mundati sunt, vel Perierunt.

Jam vero quo pacto istud judicium, et cum quibus ceremoniis perageretur, pluribus docemur, non modo ex loco allato Guiberti, sed et ex Ordine ad exorcismum aquae frigidae, quem habent Juretus ad Ivonis Carnotensis Epist. 74. Delrius lib. 4. Disquisitionum magicarum quaest. 4. sect. 4. Pithoeus in Gloss. ad Capitul. Caroli M. Lindenbrogius post formulas solennes, Spelmannus, Goldastus tom. 2. Alemannicorum pag. 178. denique vir doctissimus Joannes Mabillonius tom. 1. Analector. pag. 47. Canciani Leges Barbar. vol. 1. pag. 282. ex Murator. tom. 2. Anecd. et Antiq. Med. aevi diss. 38. Ex quo quidem ordine ea tantum, quae ad peragendi judicii formam pertinent, depromere operae pretium videtur, cum orationes ipsas, quas Benedictiones aquae judicii indigitat Gilbertus Lunicensis Episcopus, de usu Ecclesiastico, apud Laudatos Scriptores legere cuivis promptum sit. Ita autem se habent: Cum hominem vis mittere ad judicium aquae frigidae ob comprobationem, ita facere debes: accipe illos homines, quos vis mittere in aquam; adduc eos in Ecclesiam, et coram omnibus illis cantet Presbyter Missam, et fac eos ad ipsam Missam offerre. Cum autem ad Communionem venerint, antequam communicent, interroget Sacerdos cum adjuratione ista, et dicat: adjuro vos homines per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et per Christianitatem, quam suscepistis, et per S. Trinitatem, quam docuistis, et per istas sanctas reliquias, vel sanctam venerationem, quae in ista Ecclesia sunt, ut non praesumatis accedere ad hoc sanctum altare, nec istam sacram Communionem accipere ullo modo, si hanc causam vestrae reputationis (hoc est illa vel illa) fecistis, aut scitis, quis hoc egit. Si autem tacuerint, aut nullam professionem inde dixerint, accedat Sacerdos ad altare, et more solito communicet: postea vero communicet illos, qui in aquam mittendi sunt. Cum autem communicat, dicat Sacerdos ad altare: Corpus hoc et Sanguis Domini nostri Jesu Christi sit vobis ad probationem hodie. Expleta Missa, accipiat Sacerdos Crucem et Evangelium, et incensum, et pergat ad locum destinatum cum aspersione aquae benedictae ubi probentur. Et cum venerit ad ipsum locum, det illis hominibus bibere de aqua benedicta. Cum autem dederit, unicuique dicat: Hanc aquam dedi vobis ad probationem hodie. Postea conjuret aquam, ubi illos mittere debet, dicens ita: Adjuro te, aqua, etc. Post conjurationem autem aquae, exuat eos vestimentis suis (et induat eos vestimentis de Exorcista, et alliget in eis singulariter sinus rectae consuetudinis) faciatque eos osculari Evangelium et Crucem, et posthac aspergat super unumquemque ex ipsis de ista aqua benedicta, et dicta adjurationem sequentem, et projiciat eos statim singulariter in ipsam aquam. Haec autem omnia facere debet jejunus; et neque illi antea comedant, neque ipsi, qui eos mittant. Sequitur exorcismus, etc. Hactenus Ordo ad exorcismum aquae frigidae, cui consonant Leges AEthelstani Saxonicae § 23. Codex vero MS. quem laudat Mabillonius, haec subdit: Hoc autem judicium creavit omnipotens Deus, et verum est; et per domnum Eugenium Apostolicum inventum est, et omnes Episcopi, Abbates, Comites, seu omnes Christiani per universum orbem eum observare studeant, quia multis probatum est, et verum inventum est. Ideo enim ab illis inventum est et institutum, ut nulli liceat super altare manum ponere, neque super reliquias vel Sanctorum corpora jurare. Haec ultima intelligenda de conjuratoribus. Idem etiam Codex a Domno Apostolico in Franciam ejusmodi judicium missum indicat. In Codice MS. S. Laurentii prope Leodium, in quo plures Hincmari tractatus descripti leguntur, habetur idem Ordo ad examen aquae frigidae, tametsi non iisdem plane verbis, cum hocce prooemio: Examen aquae frigidae. Quando Romani propter invidiam tulerunt Domino Leoni Papae oculos et linguam propter thesaurum S. Petri, tunc venit ad Imperatorem Karolum, ut eum adjuvaret de suis inimicis. Tunc Imperator reduxit eum Romam, et restituit eum in locum suum, et thesaurum supradictum non potuit invenire nisi per istud judicium. Quod judicium fecerunt beatus Eugenius et Leo et Imperator, ut Episcopi et abbates et Comites firmiter teneant et credant, quia probatum habuerunt illi sancti viri, quia illud invenerunt. Cum volueris hominem mittere ad examen aquae frigidae, apprehende illos, quos vis examinare, et duc eos ad Ecclesiam, etc.

Quanquam Cangius multa circa hujusce examinis ceremonias congesserit, indicaveritque scriptores hac de re consulendos; attamen, cum ii nequaquam omnibus praesto sint, nostrique sit instituti obsoletos ejusmodi ritus ob oculos ponere, rem lectori haud ingra tam facturum me existimavi, si ea omnia, quae huc spectant, uno tenore sub uno aspectu exhibuerim ex Tabulario S. Ebrulphi, ubi nonnulla legere est, quae alibi non reperias:

Incipit ordo ad Judicium faciendum. Si aliquis de furto reprehensus fuerit, ipseque hoc fecisse se negaverit; die Martis ad vesperas causa purgandi se se perducatur ad ecclesiam laneis indutus vestibus et nudis incedens pedibus; ibique in ecclesia, videlicet usque ad diem Sabbati cum legalibus custodibus commoretur, triduanum faciens jejunium, in pane videlicet azymo puri ordei, et aqua, et sale, et cressone aquatico: mensura autem ordei sit quotidie talis, qualem apprehendere potuerint duae manus insimul junctae, et quantum pugillus capere poterit de cressone, et quantum salis ad hoc sufficiat. In his autem tribus diebus matutinas et missam cum horis ad dies pertinentibus audiat, et exquiratur ne aliquod maleficium super se habeat. Die vero Sabbati missam sic sacerdos incipiat.

Missa.

Justus es, Domine, et rectum judicium tuum: fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam. Ps. Beati immaculati. Gloria.

Oratio.

Absolve, quaesumus, Domine, delicta famuli tui, ut a peccatorum suorum nexibus, quae pro sua fragilitate contraxit, tua benignitate liberetur, et in hoc judicio, prout meruit, tua justitia praeveniente, adversitatis censuram invenire [Ordo Dunstani.] mereatur. Per Dominum, etc.

Lectio libri Levitici.

In diebus illis locutus est Dominus ad Moysen dicens: Ego sum Dominus Deus vcster: non facietis furtum, non mentiemini, etc. usque ad haec verba: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. Levit. 19. a V'. 11. ad 15. In ordin. Dunstani ante Graduale: Item alia lectio Epistol. beati Paul. Apost. ad Ephes. cap. 4. V'. 23. ad 28.

Graduale.

Propitius esto, Domine, peccatis nostris, ne quando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum. V'. Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui. Domine, libera nos.

Alleluia. V'. Deus judex justus, fortis et patiens, numquid irascetur per singulos dies ?

Lectio S. Evangelii sec. marcum.

In illo tempore: Cum egressus esset Jesus in via, procurrens quidam genuflexo ante eum dixit ei: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam, etc. usque ad haec verba: habebis thesaurum indeficientem in coelo, et veni, sequere me. Marci 10. a V'. 17. ad 21.

Offertorium.

Immittet angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.

Secreta.

Intercessio sanctorum tuorum, Domine, misericordiae tuae munera nostra commendet: ut quia merita nostra non valent, eorum deprecationibus indulgentiam valeat obtinere. Per, etc.

Praefatio.

AEterne Deus, qui non solum peccata dimittis; sed ipsos etiam justificas peccatores, et reis non tantum poenas relaxas, sed dona largiris et praemia, cujus nos pietatem supplices exoramus ut famulum N. tuum non de praeteritis judices reatibus; sed hujus culpae veritatem expectantibus insinues; quatenus in hoc populus tuus praeconia nominis tui efferat, et te vitae praesentis et perpetuae auctorem agnoscat. Per Christum Dominum nostrum.

Post orationem Dominicam, antequam dicatur: Pax Domini, dicat sacerdos hanc orationem super eum, qui aquae judicio probandus est: Deus, de quo scriptum est, quia justus es, et rectum judicium tuum, fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, ut non de pristinis judicetur reatibus, sed in hoc, prout meruit, tua benedictione praeveniente, veritatis subsequatur judicium. Amen. Et quia justus es et amator justitiae, et a cujus vultu videtur aequitas; fac in conspectu populi tui ut nullis malorum praestigiis veritatis tuae fuscentur examina. Amen. Petitiones nostras, Domine, placatus intende, et culparum omnium praeteritarum huic veniam clementer tribue; et si culpabilis est de hoc furto, tua larga benedictio non ei ad suffragium, sed hujus culpae nobis ad insinuandam veritatem proficiat. Amen. Quod ipse praestare dignetur qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

Adjuratio ante perceptionem Corporis Domini.

Adjuro te N. per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, et per christianitatem, quam in baptismo suscepisti, et per sanctam Trinitatem, et per sanctum Evangelium, et per sanctas Reliquias, quae in hac ecclesia, vel in toto mundo continentur, et per illum sanctum baptismum quo sacerdos te regeneravit, ut nullo modo praesumas hoc sacrosanctum Corpus Domini accipere, neque ausus sis ad hoc sanctum altare accedere, si hoc furtum fecisti, aut consensisti, aut scis qui hoc egerit.

Si autem tacuerit et nulli hoc dixerit, vertat se sacerdos ad altare, et sumat sacrificium in semetipso. Postea vero communicet eum, qui aquae judicio probandus est, ita dicens: Corpus Domini nostri hoc et Sanguis Christi sit tibi ad probationem hodie.

communio.

Justus Dominus et justitias dilexit; aequitatem vidit vultus ejus.

post communionem.

Perceptis, Domine Deus noster, muneribus sacris, te suppliciter deprecamur, ut hujus participatio sacramenti et a propriis reatibus nos indesinenter expediat, et in hoc famulo tuo veritatis sententiam declaret. Per, etc.

Ita missa expleta, homo praedictus in ecclesia exuatur non solum laneis vestibus, verum etiam femoralibus, et accingatur circa renes novo panno lineo, ne pudenda ejus videantur, cooperiaturque ad horam, sive tempus, pallio vel coppa propter frigus; et sic ad lacum aquae cum processione et letania ducatur, donec dicatur Agnus Dei, usque Miserere nobis. Lacus autem aquae duodecim pedes mensuratos habeat in profunditate, viginti vero circumquaque in latitudine, et usque ad summum aqua impleatur: in tertia vero parte foveae fustes fortissimi cum cleta fortissima ponantur desuper, ad sustinendum videlicet sacerdotem aquam benedicentem, et judices desuper assistentes, et hominem intraturum in aquam, cum duobus vel tribus hominibus eum ibidem demittentibus.

incipit benedictio aquae.

Deus judex justus, fortis, autor et amator pacis, patiens et multum misericors, qui judicas quod justum est, et rectum judicium tuum, qui respicis terram et facis eam tremere, tu Dominus omnipotens, qui per adventum filii tui Domini nostri Jesu Christi mundum salvasti, per ejus passionem genus humanum redemisti; hanc aquam benedicere et sanctificare dignare, et praesta, clementissime Pater, dominator omnipotens, ut si quis innocens de hoc furto in hanc aquam corpus suum applicare voluerit, confestim ab ista aqua in tuo nomine atque virtute sanctificata suscipiatur et salvus, praestante Domino nostro, permaneat; et sicut filios Israel eductos de AEgypto in transitu rubri maris salvasti, et Susannam de falso crimine liberasti: sic corpus innocentis, omnipotens Deus, ab omni laesione insaniae (f. infamiae) Ordo Dunstan. laesionis insanie. salvare dignare. Quod si aliquis culpabilis vel noxius de hoc furto corde tumido induratoque pectore vel superba mente reus de hoc furto in hanc aquam corpus suum apponere voluerit; tu Deus omnipotens, tua pietate et rectissimo judicio tuo declarare et manifestare digneris; et jube ut ab aqua hac non excipiatur; sed videntibus famulis tuis rejiciatur, ut anima ejus per poenitentiam salvetur: et si ille nocens vel reus per aliquod maleficium, vel per herbas, vel per causas diabolicas cor suum induraverit, et peccatum quod fecit confiteri noluerit, tua dextra, quaesumus, Domine, declarare dignetur. Per, etc.

alia oratio.

Deus innocentiae restitutor et amator, qui autor pacis es et judicas aequitatem, humilibus te rogamus precibus, ut hanc aquam ordinatam ad justitiam et examinationem cujusqumque dubietatis benedicere, et sanctificare, atque superna virtute tua perlustrare digneris: ita ut si innocens de hoc furto. unde purgatio quaerenda est, in hanc aquam tua benedictione sanctificatam corpus suum immittere voluerit, tua benignissima miseratione confestim ab ista excipiatur aqua et postmodum illaesus appareat. Si autem culpabilis aut reus contempserit, et quasi temptator judicium tuum adierit; aut per herbas, vel per quaecumque temptamenta seu molimina moleficiosa peccata sua confiteri noluerit, sed defendere inflatus per aflictorem [Ordo Dunstan. Afflatorem] malitiae contra examen veritatis tuae: justissime et misericordissime Domine Deus, ad hoc virtus tua, quae omnia superat cum veritate quae permanet in seculum seculi, declaretur, ut reus de hoc furto ab ista aqua tua virtute rejiciatur: quatenus justitiae tuae non dominetur iniquitas, sed veritati subdatur falsitas, et ut caeteri hoc videntes ab incredulitate sua, te miserante, liberentur. Per, etc.

Postea jurent sacramenta et accusans et defensor, quasi duellum ingressuri jurent; et connectantur insimul manus repressi sub flexis poplitibus ad modum hominis in campum artum intrantis. Deinde vero corda quadam, quae eum tanere queat, circa lumbos alligetur; atque in corda ad largitudinem longioris capilli fiat nodus; et sic in aquam suaviter, ne aquam commoveat, demittatur. Si vero usque ad nodum demersus fuerit, extrahatur ceu salvus; sin autem, quasi reus a videntibus aestimetur.

Ex his planum fit, coram ipsis Sacerdotibus peracta ejusmodi aquae frigidae examina, quod testantur praeterea Leges Edw. Confess. cap. 9. Verum id improbat Eckeardus junior de Casib. S. Galli cap. 14: Adsciscunt sibi Presbyteros, qui animas hominum carissime vendant, feminas nudatas aquis immergi impudicis oculis curiosi perspiciant, aut grandi se pretio redimere cogant. Apud Pertzium pag. 137. infim. Vide ibi not. Quin et in ipsa Ecclesia actitata legere est in Concilio Helenensi ann. 1065: Et postea per judicium aquae frigidae trevam Domini in Sede sanctae Eulaliae emendet. Praeterea in Statutis Calomanni Regis Hungariae lib. 1: Judicium ferri et aquae in aliqua Ecclesia fieri indicimus, nisi in Sede Episcopi et majoribus praeposituris. Vide Guillelm. Prynneum in Libertat. Angl. tom. 2. in Append. pag. 20.

Hanc porro aquarum exorcizationem seu benedictionem attigit praeterea Hincmarus de Divortio Lotharii: Quando qui putatur et qui est noxius, in aquam examinandus dimittitur a dimittentibus secundum quandam formam baptismatis Dominus invocatur, quatenus veritas unde requiritur, demonstretur, et tenebras ignorantiae nostrae inluminare dignetur, ne aut innocens injuste a nobis damnetur, aut nocens sua negatione, aut diabolica fraude, aliquo modo impunitus evadat. Sed et ipse qui examinandus in aquam dimittitur, invocationem invocantium sua responsione et denotatione confirmat, juxta formam quodammodo ante baptisma, etc. Idem opusc. 39: Aqua frigida, sicut et in baptismate, sacratur. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 14: Celebrato jam sacri laticis judicio, in hunc cum aliis matriculariis injectus est. Et cap. 16: Addicti sunt judicio exorcizatae aquae. Infra: Missas itaque egit Episcopus, de cujus manu sub his verbis sacra sumpserunt: Corpus et sanguis Domini veniat vobis ad probationem hodie. Quo facto piissimus Episcopus et Petrus Archidiaconus... ad aquas procedunt. Episcopus cum multis lacrymis Letaniam praecinuit, deinde exorcismum fecit. Inde sacramenta dedere, se nunquam contra fidem nostram docuisse aut credidisse, etc. Denique Durandus lib. 4. Ration. cap. 4. n. 10. ait, quatuor esse genera aquae benedictae, atque in iis primam recenset Aquam, in qua fit judicium purgationis, quae, inquit, in usu non est. Sed prohibitum tandem in Concilio Lateranensi sub Innocentio III. PP. cap. 18. ne ullus Clericus aut Sacerdos purgationi aquae ferventis, vel frigidae, seu ferri candentis, ritum cujuslibet benedictionis aut consecrationis impendat.

Judicium aquae frigidae rusticos ac infimae conditionis homines spectasse colligimus ex Legibus Scoticis, seu Regiam Majestatem, lib. 4. cap. 3. § 4. et Glanvilla lib. 14. cap. 1: Tenetur accusatus se purgare per Dei judicium, scilicet per ferrum calidum, si fuerit liber homo, vel per aquam si fuerit Rusticus, secundum diversitatem conditionis hominum. His consentit Hincmarus Remensis tom. 2. pag. 543: Ut si praefati sui homines, quia non liberae conditionis sunt, aut cum aqua frigida, aut cum aqua calida inde ad judicium Dei exirent, quid inde Deus ostenderet mihi sufficeret. Conventus Alsaticus anno 1051. § 6. apud Goldastum: Plebeius autem et minoris testimonii Rusticus aquae frigidae se expurget judicio.

Verum non semel viros nobiles ejusmodi aquae judicium subiisse legimus. Hovedenus pag. 566: Inter quos quidam Nobilis et dives captus fuit, nomine Johannes Senex, qui cum per judicium aquae se mundare non posset, obtulit Domino Regi quingentas libras argenti pro vita habenda. Sed quia ipse judicio aquae perierat noluit Rex denarios illos recipere, sed praecepit eum suspendi in patibulo. Narrat praeterea Conradus Abbas Urspergensis Welphonem quemdam Comitem sub Conrado II. Imp. judicio aquae frigidae innocentiam suam probavisse. Id etiam firmat quod in Praepositum Parisiensem statutum supra observavimus. Vide Gervasium Dorobern. ann. 1195. pag. 1590.

Monet Cangius non semel viros nobiles ejusmodi aquae judicium subiisse; quod interdum per filios suos praestitisse discimus ex Charta Sancii comitis Vascon. pro fundatione S. Severi apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 3. cap. 8: Accersitis militibus qui praesidebant, illum sacratum locum precabar ut sanctum cum praedio venderent mihi. Illi vero resistebant nolentes vendere locum francum et ab omni censu liberum. Super hac re iratus perhibebam locum in alodio castri mei esse. Tandem complacuit illis judicium facere in aqua frigida. Ventum est ad horam diei: nolens hujus rei victus videri, misi meam uxorem cum meis filiis, cum episcopis et senioribus, atque cum principibus totius Vasconiae et vicinorum comitatuum, qui in circuitu terrae istius sunt, ego remanens castro. Cum vero jam adesset hora, ut parvulus ab episcopo in aqua mergeretur, etc.

Ejusmodi autem aquae frigidae judicium interdixit Ludovicus Pius Imp. in Lege Longob. lib. 2. tit. 55. § 31. Lothar. I, cap. 55. in Capitul. Wormatiensi ann. 829. cap. 12. et in Addit. 4. Capitul. Caroli M. cap. 80. al. 115. 113 Interdixit etiam Fridericus I. Imp. in Constit. Sicul. lib. 2. tit. 31. ut et Alexander II. Rex Scotiae in Statut. cap. 7. § 3. quia, ut quidam existimarunt, quasi rebaptizaretur, qui in nomine Domini aquis immergebatur. Sed hanc rationem improbat Hincmarus Remensis de Divortio Loth. et Opusc. 39. licet non modo aliam non afferat, sed et ipse fateatur, haud uno loco, hanc judicii speciem baptismum repraesentare. Tandem ut caeteras vulgares purgationes, hancce proscripsit Ecclesia, vel certe non admisit, ut constat ex libr. 5. Decretal. tit. 34. cap. 8.

Observat denique Delrius, examen per aquam haesisse postmodum in solo crimine maleficii, seu magiae, ita tamen ut sine ulla Dei invocatione, sine ullo ritu pietatis aliquid praeferente, quasi per ludum judices eo abutantur in quibusdam Germaniae regionibus. Quas enim fama vel aliarum depositione suspectas habent, eas statim absque ulteriore inquisitione capiunt, captasque extra urbem deducunt, et in aquam frigidam ita conjiciunt, ut dextra manus sinistro pedi, sinistra vero dextro pedi sit alligata, et si supernatant, veneficas vehementius suspicantur, et idcirco duriori subjiciunt quaestioni: sin submergantur, innocentes esse putant: magicis praestigiis, ut par est credere, adscribentes, si supernatent. Ad ejusmodi veneficarum examen videtur spectare, quae habet auctor Vitae Ludovici Pii ann. 834: Gerberga... tanquam venefica, aquis praefocata est. Nithardus lib. 1. ann. 835. de eadem: Gerbergam more maleficorum in Ararim mergi praecepit. Adeo ut jam olim maleficae immersione examinarisolerent.

Extant Tractatus duo singulares de Examine sagarum super aquam frigidam projectarum, editi Francofurti et Lipsiae in 4°. ann. 1686. Primi auctor est Jac. Rickius JC. electoratus Colon. ann. 1590. cujus titulus est: Compendiosa certisque modis astricta defensio Probae, ut loquuntur, aquae frigidae, qua in examinatione maleficarum plerique judices hodie utuntur. Alterum vero adversus ejusdem examinis usum scripsit ann. 1585. Hermannus Neuvalds.

Ad vulgare aquae frigidae examen non videtur referri posse, quod auctor libri de miraculis B. Mariae Rupis Anatoris apud Cadurcos lib. 1. cap. 36. prodit de uxore Gastonis Vicecomitis Beneharnensis, quae procurati abortus accusata, in fluvium de ponte praecipitata, innocentiam suam supernatando probavit, cum in vulgari aquae examine supernatantes rei arguerentur: Enim vero in modum subiturae judicium aquae, ligata, ab altissimo ponte Castri Salvaterra nomine projecta est in profundum torrentem... Illa vero super undas profundissimi torrentis miseratione Domini, plusquam ter posset arcus jacere sine mersione delata, consedit arenis, unde sui cum gaudio reportaverunt ad propria. Hisce fere similia habet Gregorius Turonensis lib. 1. Miraculor. cap. 69. et 70.

Quemadmodum vero factorum, sic et Reliquiarum veritas eodem examine nonnunquam asserta est et comprobata, ut colligitur ex Gloria posth. S. Helenae tom. 3. Aug. pag. 616. col. 2: Ipsam Helenam Constantini imperatoris matrem (esse) omnipotens Trinitas Deus... suis dignatus ostendere famulis supplicatus, triduano jejunio, et consultus vulgari suo judicio aquae.

Vide Grimmii Antiq. Jur. pag. 923.