Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REVELATIO

REVELATIO, Gall. Revelation, Arcani patefactio, indicium, in Bibliis sacris passim. Glossae Lat. Graec.: Revelacio, ἐπιφάνεια, τὸ φαινόμενον, ἀποϰάλυψις. Adde Graeco-Latinas. Utuntur non semel Scriptores Ecclesiastici, Tertullianus lib. 5. adv. Marcion. c. 4. S. Hieronymus Epist. 25. ad. Paulam de obitu Blaesillae cap. 2. S. Augustinus lib. 9. Confess. cap. 10. et alii. De libris Revelationum vidend. Glossar. med. Graecit. col. 102. voce Ἀποϰαλύψεις.