Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REVELATIO

REVELATIO,² Meditatio, attentio, considerantia, circumspectio. Literae Johannis Franc. Regis ann. 1354. apud D. Secousse tom. 4. Ordinat. Reg. pag. 314: Curis solicitamur assiduis et continua meditatione urgemur, ut condicionibus personarum, locorum et temporum, circonspecta Revelatione, pensatis, res nostro regimini subjacentes.... sub transquillitatis pulcritudine preservemus.