Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REVELATIO

REVELATIO,⁴ Exemptio sacri corporis e tumulo et ejusdem elatio. Translatio corporis S. Geminiani Mutinensium Episcopi ann. 1106. apud Murator. tom. 6. col. 90: Adest etiam ad hoc spectaculum Princeps Matildis cum suo exercitu, omnes unanimiter praestolantes tanti Patris translationem et Revelationem cum gaudio. Mallem legere Relevationem, si vox illa Revelatio simili notione non legeretur in Charta Hugonis Ducis Burgundiae ann. 1171. inter Instrum. novae Gall. Christ. tom. 4. col. 91: Verum remedio animae meae et antecessorum meorum tres dies in Revelatione B. Lazari, videlicet vigiliam festi et diem festi et crastinum, liberos et absolutos ab omni justitia mea, eo modo quo habent tres dies Canonici, in festo praedicti Martyris, et duos in octava in mense Septembri..... dono in perpetuum et concedo eidem Ecclesiae S. Nazarii et Canonicis ibidem Deo servientibus. Hic Revelatio, aut, si mavis, Relevatio, Translatio est corporis B. Lazari, quam Kalendis Septembris solemni ritu celebrant S. Nazarii Eduensis Canonici. Si retinendum est Revelatio, vox illa reddi posset Inventio: quod hic fere eodem redit. Revelatio vel inventio S. Michaelis, die 8. Maii in antiq. Calendar.