Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REVERENDUS

REVERENDUS, Titulus honorarius, etiam mulieribus potioris dignitatis concessus. Charta ann. 1299. in Reg. 45. Chartoph. reg. ch. 43: Super bonis etiam et haereditate Reverendae dominae dominae Sebiliae vicecomitissae Narbonae, etc. Reverendus vir dominus Guillelmus de Narbona. Reverender, pro Honorer, Revereri, apud Matth. de Couciaco in Carolo VII. pag. 682. Vide Reverentia 1.