Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REVERENTIA

REVERENTIA,² Praestationis species videtur, vel idem est quod Praerogativa. Charta Maurit. episc. Cenoman. ann. 1223. ex Tabul. Major. monast.: Reverentias vero alias, jura et libertates, quas hucusque monachi habuerunt a presbyteris et ab aliis in ecclesiis supradictis et in cimiterio suo, nihilominus habebunt perpetuo libere et quiete.