Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REVERENTIA

REVERENTIA,³ Suprema jurisdictio, supremum tribunal. Libert. villae de Lunacio dioec. Agen. ann. 1295. in Reg. 48. Chartoph. reg. ch. 124: Retinemus nobis..... omnem altam justitiam, jurisdictionem, Reverentiam, secundum usus et consuetudines diocesis Agennensis.