Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ROGO

ROGO, (ROGARE) Cogere. Liber 3. Capitularium cap. 72: De non cogendo bibere in hoste: Ut in hoste nemo parem suum, vel quemlibet alterum hominem, bibere Roget. Ita in omnibus veteribus exemplaribus legi monet Baluzius in Notis, uno Rivipullensi excepto, in quo legitur cogat. Additio 4. cap. 17: Nec omnino a quoquam respondere Rogetur, antequam integerrime omnia, quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati ejus ab honorabili Concilio redintegrentur, et Praesul prius statui pristino reddatur... nam hoc summopere cavendum est, ne antequam omnia haec fiant, Coactus respondeat. Sibi invicem respondent Rogetur et Coactus.