Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ROGUS

ROGUS, Preces, deprecatio. Joannes Diaconus Neapolit. in Chronico Episcoporum Neapolitanorum: Iste vero Andreas per Rogum hujus electi levavit Tiberium Episcopum de lacu miseriae. Charta Deusdedit Cajetani Episc. apud Ughellum: Scripta per Rogos nostros ab Stephano Presbytero. Vide eumdem Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 582. tom. 8. pag. 45. 74. 82. Hac notione passim etiam occurrit in Chartulario Casauriensi pag. 77. 106. 108. 114. 256. Rogum emittere, crebro in Formulis precariarum. Vide Precaria.

Rogus Dei, Precatio, Litaniae, Kyrie eleison. Passim in Regula Magistri cap. 33. 34. 35. 37. 39.