Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ROGUS

ROGUS,³ Charta fundationis Abbatiae Bellosanensis ab Hugone de Gornaco ann. 1198. in 50. Regesto Philippi Pulchri Regis Fr. Tabularii Regii n. 60: Dedi eis particulam nemoris mei a Tronqueria ad viam, quae venit per ante Rogos de busco Erembodi, sicut divisiones demonstrant.

Notum est Rogum Latinis fuisse Struem lignorum ad cremanda cadavera, sic dictum, quod dii Manes, ut somniabant, ea combustione rogarentur. Hinc translata vox ad quamlibet lignorum congeriem, ut in loco laudato, si bene interpretor, et in Charta, quam laudat Thomas Blount in Nomolexico Anglicano v., Rogus: Mandatum est constabulario castri de Divis et custodi forestae de Cippeham, quod fieri faciat unum Rogum in foresta praedicta ad operationes castri praedicti, prout melius viderit expedire.

Vix est ut de lignorum congerie intelligam; ut ut est rursum occurrit in Charta Guid. de Moement ann. 1227: Praeterea sciendum est quod licebit eis, si voluerint, in terra mea juxta nemus illud, ubi melius fuerit aisamentum illorum, duos Rogos facere vel tres.