Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RUGA

RUGA, Platea, vicus, nostris Rue. Papias: Rugae, Romae, semitulae. Ubi pro Romae, legendum Rumae, ex Gr. ῥύμη. Vetus Gloss. Lat. Graec. cap. de Civitatib.: Platea, ἀγυία. Ruga, ῥυμη. Charta Roberti Regis Franc. apud Doubletum pag. 826: Similiter autem a Ruga media, et semita maritima, etc. sic enim legendum pro Aruca. Willel. Tyrius lib. 12. cap. 25: Ipsi Venetici Ecclesiam et integram Rugam, unamque plateam, sive balneum, nec non et furnum habeant. Mox: Praeterea illam ejusdem plateae, Rugaeque, Achon partem, etc. Bulla Alexandri PP. ann. 1165. in Magno Pastorali Eccles. Parisiens. lib. 19. ch. 17: Usque ad locum, qui vocatur Tudella, in Ruga ejusdem S. Germani. Chronicon MS. Andreae Danduli ann. 1111: Quorum Rex opera expertus, Ecclesiam, Rugam, plateam, et mensuras concessit. Adde idem Chronicon editum a Muratorio tom. 12. col. 275. et col. 574. ubi pluries occurrit vox Ruga hac notione, ut et in Chronico Dominici de Gravina eodem tom. col. 642. Ruga quae pergit contra meridiem, in Tabulario Landevenecensi. Joannes Villaneus lib. 3. cap. 2: La grande Ruga, che va a san Giovanni. Adde Ricordanum Malaspinum cap. 156. Vide Ughellum tom. 4. pag. 1099. 1166. 1205. Etymon a Rugis seu fulcis in fronte quidam accersunt, quod id efficiant in urbibus, quod rugae in fronte. Octavius Ferrarius a Corrivio, in v., Corrobio.