Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RUGA

RUGA,² Vox frequens in Ordine Romano, et apud Anastasium in Vitis summorum Pontificum, tametsi de genuina ejus notione vix constet. Caesar Bullengerus in marmore vel metallo strias, canaliculos, sulcos Rugarum instar, quae in senum fronte contrahuntur, vel tabulas ex auro et argento rugosas et striatas interpretatur. Vide Salmasium ad Tertulliani Pallium pag. 335. sed procul a vero abesse virum eruditum plus satis ostendunt horum verba, ac primo Ordinis Romani, quo loco enarrans, ut Pontifex finita sacra Liturgia in Secretarium redit, haec subdit: Tunc septem cereostata praecedunt Pontificem, Sub-Diaconus Regionarius cum thuribulo ad Secretarium;..... post eos Bajuli, post eos Cereostatarii, post quos Acolythi, qui Rugam conservant, post eos extra Presbyterium Cruces portantes, deinde Mansionarii juniores, et intrat in Secretarium. Anastasius in Stephano IV: Fecit et Regulares argenteos super Rugas, per quas ingrediuntur ad altare. Locos alios ex pag. 108. 112. 121. et 134. dedimus in Descriptione aedis Sophianae num. 73. ubi diximus, per Rugam videri intelligi viam in ipsa aede sacra ante Presbyterium, qua in illud pergit Pontifex, sacra facturus. Videat lector, an conjecturam nostram probet ex his, quae ibi observavimus. Vide Ruarius.

Rugam velum ostiis aut etiam imaginibus oppansum interpretatur Henschenius in Actis SS. Maii tom. 3. pag. 395. not. O. ita dictum, inquit, quia dum reducitur, in rugas seu plicas coit. Sed Mabillonius in Commentario in Ordinem Romanum tom. 2. Musei Ital. pag. cxxxv. et seqq. prolatis variis Anastasii locis, in quibus Rugae Regulae ve memorantur, indubitanter conficit, Rugas seu Rugulas nihil aliud esse quam Portas, porticellas fenestellasve, quae tum ad ingressum presbyterii tum in vestibulo altaris, tum intra et extra Confessionem erant, tum denique cancellis intermixtae: atque inde vocem Italicam Ringhiere, quae fenestellas ciboriorum hodie quoque significat, derivatam fuisse. Pluribus suam confirmat sententiam vir doctissimus: quem consulas, velim, cum opus erit.

Occurrit eadem vox Ruga, incerta mihi notione, in Chronico Cremonensi apud Muratorium tom. 7. col. 633. ubi gesta quaedam strictim omnino referuntur. Sic ad annum mcxcvii. Quando tempus Rugarum fuit, nihil prorsus addito, unde lux affulgeat.